BCCCAP00000000000000000000583

322 DE SSMA. EUCHARISTIA, th. 17, n .. 576 Haec intendebat Christus nobis significare per illa verba: «Qui man– ducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in illo»; ille enim qui intimam habet cum carne Christi unionem, non poterit eam non conservare, immo et· crescere in vita spirituali; quia caro Christi, per unionem hypostaticam facta vivificatrix, talia opera– bitur ut nec cogitari possint. Si autem a me quaeras quo modo fiat haec animae sustentatio, res– pondebo id fieri per collationem gratiae sanctificantis huic sacramento propriae, quae aliquid addit speciale et quidem habituale contra egois– mum nostrum, et fervorem actualem quo excitatur anima inter com– municandum. b) Auget.--'-3uxta legein generalissimani cuilibet viventi in· sua na,-,. tura inditam, vivens debet crescere et augeri in sua vita donec per om– nia perficiatur; haec lex viget quoque in vita spirituali. Jamvero horno spiritualiter nascitur in baptismo: «Sicut modo geniti infantes» (26), ajebat Apostolus, estque veluti puerulus, qui crescere debet usque in aetatem Christi Jesu, in virum perfectum: «Crescamus in illo per om– nia qui est caput Christus» (27). Nunc autem, cibus eucharisticus est panis pinguis, panis vivus, su– . perabundans, qui non modo sustentat, verum etiam auget vitam spiri– tualem animae. e) Reparat.-Cuin proprium sit cuilibet enti suam vim vitalein de– perdere eo quod ad multa, et quidem diversissima, tendere debeat, ne– cesse est ut aliquid ingerat, cujus virtute deperditas vires restauret; sic pariter accidit in vita divina hominis: necessaria est quaedam spi– ritualis refectio ad hoc ut resistere possit contra inimicos insurgentes quin diminuatur vel exstinguatur; hoc autem obtinet Eucharistia qua– tenus excitat in nobis actus caritatis, quatenus fons est, et causa, ac- tualis caritatis. . Nihil vitae spirituali .tam nocivum ac perniciosum quam peccatum veniale, quod, etsi statum gratiae non valeat auferre, adeo tamen te– pidum reddit hominem ut in exercitio bonorum operum sit veluti defa– tigatus et exhaustus; jamvero SSma. Eucharistia est, juxta Tridenti– num, «tamquam antidotum, quo liberamur a culpis quotidianis et a peccatis mortalibus praeservamur» (28). d) Delectat.-Effectus proprius tefectionis abundantis est laetitia~ gáudium, delectatio, quibus horno bene sese habet et fruitur; quod au– tem Eucharistia hunc effectum producat, nimis evidens est si atten– dantur vel ipsa nomina quibus appellari consuevit; est convivium, ca– lix inebrians, coena magna, panis omne delectamentum in se habens. vinum quod _ laetificat cor, aliaque hujusmodi quae apud nos gaudium plenum significare solent. (26) I Petr., 2, 2. (27) Ad, Eph., 4, 15. (28) DENZINGER, 875.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz