BCCCAP00000000000000000000583

DE NUMERO SACRAMENTORUM N. L., th, 1, n. 11 13 Explico: Patres numquam scripserunt tractatum de sacramentis in genere, prout facimus nos; sed de sacramentis locuti sunt quando opportunitas id postulabat, et tune non connumerabant sacramenta sub ratione sacramenti, signi sqilicet a Christo Domino instituti ad significandam et conferendam gratiam quam significant; sed sub alia ratione sive temporis sive praecipue ratione ritus initiationis. Ad cujus evidentiam notabis notionem sacramenti, prout hodie apud theologos invenitur, esse valde complexam et non parvam scientiae dogmaticae meditationem postulare; quaenam, e. g. diversitas non: est inter Eucharistiam et Poenitentiam, inter Baptismum et Matrimonium atque ita porro? Talis enim est, ut unumquodque sacramentum specialem postulet tractationem, et constituat in se aliquid completum; attamen sunt, inter ipsa sacramenta, quaedam proprietates, sive omnibus, sive aliqui– bus, communes, e. g. quod sint signa sensibilia, quod a Christo fuerint permanenter instituta; quod conferant gratiam, et quidem ex opere operato; quod aliqua, praeter gratiam sacramentalem, efficiant characterem in anima indelebilem; quod, si flete recipiantur, reviviscant statim ac obex removeatur..., etc. CÓncedendum igitúr est quod fieri potuit haec consideratio, et quod ex ipsa oriri potuerit connumeratio septenarii numeri sacramentorum; at illa consideratid facta non est; et ideo Patres numquam locuti sunt de numero septenario; hoc suppo– neret tractatum de sacramentis in genere. Patres igitur considerarunt sacramenta in eo quod in sacramentis est unicuique proprium, non vero in eo quod est omnibus, vez aliquibus, commune: in eo quod ínter se differunt, non vero in eo quod conveniunt. Verum est, et nullo· modo negari potest, quod Patres aliquando enumerant sacra– menta; sic e. g. Tertullianus : «Caro abluitur ut anima emaculetur; caro ungitur ut anima consacretur; caro signatur ut et anima muniatur; caro manus impositione adumbratur ut. et anima Spiritu illuminetur; caro corpore et sanguine Christi ves– citur, ut et anima de Deo saginetur» (26). Similiter Stus Basilius : «Invocationis verba, cum conficitur panis Eucharistiae et poculum benedictionis, quis sanctorum in Scripturis nobis reliquit? ...; neque enim his contenti sumus, quae commemorat Apostolus aut Evangelium... Benedicimus et aquam baptismi et oleum unctionis et insuper ipsum baptizatum; ex quibus Scriptu– ris? ... Ipsam porro unctionem olei qui sermo scriptus docuit?...» (27). Similiter et Sanctus Isidorus Hispalensis: «sunt autem sacramenta Baptisma et Chrisma, Corpus et Sanguis. Quae ob id sacramenta dicuntur, quia sub tegu– mento corporalium rerum virtus divina secretius salutem eorumdem sacramentorum operatur. .. » (28). At quisnam, quaeso, est scopus talia sacramenta enumerandi? Tertullianus, ut unitatem humanae naturae comprobet ex eo quod carnem abluendo, abluitur et ani– ma. Stus. Basilius, ut · contra adversarios demonstret multa esse revelata quae in Scripturis non continentur; Stus. Isidorus, ut definitionem sacramenti in suo libro Etymologiarum tradat. At · nondum satis, nam Patres, in suis Catechesibus ad neophytos, late exponunt doctrinam de Sacramento Baptismi, de Confirmatione et de Eucharistia, et aliquando etiam de Ordine; de aliis vero nihil dicunt. Qua de causa?, nisi quia finis ab ipsis intentus est neophytos docere circa ea quáe statim sunt recepturi in ritu initiationis christianorum. · Objectio 2.•: Scholastici numerum septenarium sacramentorum probant e rationi– bus nullius momenti, immo et futilibus; ex. g., ex eo _quod sint septem vitia ca– pitalia, septem virtutes, septem, candelabra, septem sigilla... Atqui istae rationes nihil demonstrant. Ergo... Respondeo: 1. 0 ) Dist. majar.: Et Tbeologos Scholastiéos intelligimus in thesi tam~ quam testes traditionis, concedo; tamquam auctores mere privatos, quorum affirma- . tiones tantum valent quantum eorum rationes, nego. . Et re quidem vera, parum refert quibusnam rationibus et argumentis aliqua doc– trina fulciatur; nos attendere debemus id quod affirmatur ut traditum, non vero modum quo probatur. 2. 0 ) Praeterea falsum omnino est quod Scholastici ex his futilibus rationibus (26) De resurrectione aarnis, c. 8; PL., 2, 852; Journel, 362. (27) De SPiritu Sancto, e, 27, PG., 32, 187. (28) Etymologiar., lib. 6, c. 19, n. 39-40; PL., 82, 255.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz