BCCCAP00000000000000000000583
DE F,FFECTIBUS EUCHARISTIAE, th. 17, .n. 574-576 321 membra sunt. Membrorum istorum caput cherubim adorant. Hi pedes, hae manus, ab illo corde reguntur et pendent» (20). 575. Prooessus nostme inoorporationis ad Christum.-Ut paucis ver– bis hanc rem declaremus, et quodammodo ampliemus, enucleandus res– tat processus nostrae vivificationis spiritualis a Christo, nostraeque in– sertionis in ipso; descendit quippe gratia Dei in humanitatem assump- . tam, ita replens eam ut plenitudo majar nec cogitari sit possibile; hu– manitas igitur Christi, utpote instrumentum conJunctum verbi, suam vitam nobis communicat per hoc quod nostram vivificat animam, eam– que consortem reddit suae vitae; per Eucharistiam adhaeremus carni Christi, ei unimur, ita ut «nihil simus in ordine gratiae nisi incremen– tum quoddam dominicae humanitatis: assumente Domina per unius vitae commercium eos in semetipso qui in seipsis illum tata· aviditate mentis susceperint» (211). Haec ipsa idea continetur in•illis verbis Sti. Thomae: «Corpus Chris– ti, cum manducatur, augmentatur»,· quomodo enim augmentatur cor– pus Christi nisi per hoc quod ad se trahat et convertat corpus et ani– mam nostram? (22). Hinc Leo XIII: «Id enim interest inter corporis cibum et animi, quod ille in nos convertitur, hic nos in se convertit» _(23). · Et Pius XII: «Per sacramentum Eucharistiae fideles ... cum divino totius Corporis Capite ineffabili ac divino copulantur vinculo» (24). 2.º Eucharistia sustentat, ~nge,t, repara.t, et delecfat vitam ánimae.– Statuto generali effec'tu SSmae. Eucharistiae qui consistit in transfor– matione hominis in Christum, pronum est descendere ad effectus ipsius magis particulares; nam refectio, per alimentum obtenta, plura obtinet in corpore, nam ipsum sustentat, .seu conservat, et auget, deperdita re– parat, et tandem delectat; haec igitur quatuor, quae a Concilio enu– merantur, debent in praesenti declárari. 576. a)¡ Sustentat.-Prii:nus enim effectus nutritionis est conserva– tio virium jam acquisitarum; necessitas hujus sustentationis a nemine potest in dubium revocari, quandoquidem sit lex universalis et deter– minata, a qua solus Deus, Vita vitarum, juxta Stum. Augustinum, exi– mitur; angeli omnes, et quae in coelo animae beatae inveniuntur; a visione divina nutriuntur, qua et fruuntur: animae nostrae indigent ali– quo alimento quo sustententur et conserventur; hoc alimentum, quo tonservantur, est cibus eucharisticus: «Factus cibus viatorum» (25). (20) (21) (22) (23) (24) (25) PG., 150, 648. DE LA TAILLE, OP. cit., pag. 482. «Es la vida humana por la vida divina, ait Gomá, es el aumento de Dios; incrementum Dei, de que nos habla el Apóstol; y el aumento de Dios no es de Dios infinito en su Ser, sino de la. vida divina del hombre que se deja invadir por Dios. Toda la teoría del Cristianismo está aquí: en qui') el hombre sea hecho Dios, es decir, -en que Dios suplante toda miseria •humana sustituyéndola por las magnificencias de la vida divina. Para ello, dice San Agustín, se hizo Dios hombre, para que el hombre sea .hecho Dios. Para ello el Hombre-Dios quiere entrar en el pecho de cada uno de los hombres, para llevar con su santísimo Cuerpo .al fondo de las almas la plétora de vida divina que con su Pasión trajo al mundo». GoMÁ, La Eucaristía y Za vid.a divina, tomo I, pag. 101. Encycl. Mir.ge caritatis, ASS., 34 (1901-2), 644 sqs. EncycI. Mystici Oorporis, AAS., 35 (1943), 202. Hymnus Lauda Sion. MAN. THEOL, DOGM.~IV.--22
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz