BCCCAP00000000000000000000583

32G DE SSMA. EUOHARISTIA, th. 17, n. 573-574 nis et vini realiter contenti; quapropter optime Stus. Augustinus Chris– tum introducit loquentem: «Nec tu me in te mutabis, sicut cibum carnis tuae; sed tu mutaberis in me» (9). 574. Testimonia Patrum.- Tertullianus: «Caro corpore et sanguine •Christi vescitur ut et anima de Deo saginetur» (10). Stus. Cyrillus Hierosolymitanus: «Divinis mysteriis digni habiti con– ,corporei et corisanguinei Christi facti estis» (11). «Sic enim et Christiferi efficimur, distributo in membra nostra cor– ,pore ejus et sanguine» (12). Stus. Hilarius: «Haec accepta atque hausta id efficiunt ut et nos in Christo et Christus in nobis sit ... Est ergo in nobis ipse per carnem et -sumus in eo dum secundum hoc, qubd nos sumus, in Deo est» (13). Stus. Gregorius Nyssenus: Christus «per suae gratiae dispensationem .se per carnem... inserit omnibus credentibus, commixtus corporibus cre– dentium ut per unionem cum eo quod est immortale hamo etiam fíat _particeps incorruptionis» (14). Stus. Joannes Chrysostomus: Christus per communionem «ideo se nobis commiscuit et unum corpus totum constituit, ut unum quasi cor– ,pus junctum capiti» (15). Stus. Cyrillus Alex.: «Ut enim, si quis ceram cerae induram igne .simul liquaverit, unum quid ex ambobus efficit, ita per corporis Christi ,et pretiosi sanguinis participationem ipse quidem in nobis, nos autem rursus in eo simul unimur» (16). Stus. Augustinus: «O sacramentum piétatis! O signum unitatis! O vinculum caritatis! Qui vult vivere, habet ubi vivat, habet unde vivat. .Accedat, credat, incorporetur et vivificetur» ( 17). Stus. Leo Magnus: «Non aliud agit participatio corporis et sangui– nis Christi, quam ut in id quod sumimus transeamus, et in quo com– mortui et consepulti et conresuscitati sumus, ipsum per omnia et spi– .ritu et carne gestemus» (18). Stus. Ephrem: «Peccatorem me esse jatear... quisquis corporis expers -non est, nec item culpa vacat... Parce corpori... quandoquidem corpus .tuum corpori nostro immiscuisti ... Corpus tuum, vitae origo nostrae, in nobis manet. In nobis, domine, pars magna tui est» {19). Consequentiam istius doctrinae, nempe quod nos utpote membra 1 Christi ab ipso Christo dependamus et regamur et gubernemur, eruit Nicolaus Cabasilas, istis verbis: «Seipsum nobis tantus quantus dedit; .quocirca templum sumus Dei viventis, et haec membra (nostra) Christi (9) Confess., lib. 7, c. 10, m. 16; PL., 32, 742. (10) De carnis resurrectione, c. 8; Joumel, 362. (11) Catech., 22, c. 4; Journel, 483. (12) Ibid. (13) De Trinit., lib. 8, · n. 14; Journel, 870. (14) Orat. catech., 3'l'.; Journel, 1035. (15) In Joan., hom. 46, n. 2; Journel, 1166. (16) In Joan., lib. 10, c. 2; Journel, 2116. (17) In Joan., tract. 26, n. 13; Journel, 1824. (18) Sermo 63, c. 7; Journel, 2206. {19) Apud DE LA TAILLE, op. cit., pag. 478.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz