BCCCAP00000000000000000000583

DE EF'FECTIBUS EUOHARISTIAE, th. 17, n. 572-573 Quod Christu·s ipse mirabili modo explicat per verba immediate se– quentia, in quibus ait ipsum communicantes vivere propter seipsum. non aliter ac ipsemet vivit propter Patrem; scimus enim, ex tractatu de Deo Trino, Deum Patrem ab aeterno Filio suo communicasse quidquid habet, ita ut ea omnia quae habuerit Pater, habeat nunc et Filius; sic igitur Filius communicat in Eucharistia quidquid acceptum habet a Pa– tre, salva tamen differentia conditionis ratione terminorum, nam quod Deus Pater communicat Filio juxta substantialitatem, id communicat nobis Filius per quamdam participationem; per Eucharistiam igitur ipsa vita Christi communicatur nobis, ita ut nos in Christum transforme– mur, et cum ipso unum quid efficiamur. «Vivit ergo per Patrem, ait Stus. Hilarius, et quo modo per Patrem vivit, eodem modo nos per carnem .ejus vivimus» (5). Haec omnia vere manifesta evadunt, si comparentur cum sermone illo Christi, omnium pulcherrimo, apud Joannem, 14, 17, in quo Christus enixe ad Patrem rogat ut orones unum sint, ita ut Christus sit in no– bis, et nos in. Christo,. sicut Christus est in Patre et Pater in Christo: «Ut omnes unum sint, sicut Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis– unum sint» (6). At quomodo, aut qua pacto caro Christi a nobis manducata influat in animam nostram, ita ut eam transformet aut convertat in ipsum? Quomodo vita Christi inseratur nobis in ordine ad nostram animara vita divina viviflcandam? Nihil tamen mirandum, nam sicút in Baptis– mate aqua corpus tangit et tamen animam a peccatis abluit, sic in Eu– charistia caro Christi, digne suscepta, vitam divinam, ex qua repleta est per unionem hypostaticam, nobis communicat. «Factus est primus homo A.dam in animam viventem, novissimus. Adam in spiritum vivificantem» .(7); sicut igitur primus Adam princi– pium fuit mortis respectu omnium a se naturali generationis via descen– dentium, sic pariter Christus horno factus est principium vitae respectu omnium omnino hominum; caro Christi viva et vivifica digne suscep– ta ·est principium vitale nostrae animae; quare optime concludit P. De la Taille: «Per modum igitur cujusdam animae conjungitur nobis · do– minica caro manducandis» :(8). 573. Ratione theo}ogica id ipsuin demonstratur, nam cum SSina. Eu– charistia fuerit instituta per modum cibi et potus, oportet suos effec– tus producat modo eis correspondenti, ita ut cibus eucharisticus spi– ritualiter nos reficiat sicut cibus materialis reficit nostrum corpus. Jamvero ex cibo et manducante unum quid efficitur. Ergo id ipsurn de– bet fieri in Eucharistia. Nunc autem, cum duo uníuntur ad unum efformandum, illud quod est potentioris virtutis, mutat ad se id quód est debilius; unde sequi– tur, quod cibus eucharisticus non mutetur in substantiam nianducan– tis, sed potius ipse manducans in substántiam Christi sub· speciebus pa- (5) Apud DE'LA TAILLE, op. cit., pag. 480. (6) Joan., 17, 21. . (7) l ad, Cor., 15, 45. (8/ Mvsterium i'idei, pag. 478.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz