BCCCAP00000000000000000000583
318 DE SSMA. EUCHARISTIA, th. 17, n, 570-572 unius illius corporis, cujus ipse caput existit, cuique nos, tamquam membra, arctissima fidei, spei et caritatis connexione adstrictos. esse voluit, ut idipsum omnes diceremus, nec essent in nobis schismatd» (3). Plures igitur sunt effectus SSmae. Eucharistiae in anima; qui effec– tus ex eo quod Eucharistia sit per modum cibi et potus instituta, aptis– sime eruuntur. 571. Et primo quidem, hom,inem adunat ad Christu:m.-Sicut cibus cum manducatur, arctissime unitur manducanti, ita ut unum quid cum isto efficiat, sic pariter cibus eucharisticus hominem adunat ad Chris– tum; nunc autem haec hominis ad Christum adunatio, seu incorporatio, verificatur per gratiam et caritatem; consequens igitur est quod effec– tus proprius hujus sacramenti sit efficere hanc incorporationem per augmentum gratiae et perfectionem caritatis. Secundo vero.-Cibus, cuhl per conveniente'rri. sui assinülationem subs– tantiae viventi incorporatur, evidens est quod eo ipso hanc substantiam viventem sustentet, et augeat et reparet, et delectet; quo fit ut cibus eucharisticus, eo ipso quod iricorporationem efficiat hominum ad Chris– tum, haec omnia simul operetur in nobis. Tertio autem.-Ille qui vitam non tantum conservat, vfruhl etiarn auget, et reparat, et delectat, aptus est ad superandas difficultates hinc inde occurrentes, et potens ad mas vincendas; cibus enim, qui tales habet proprietates et effectus, est antidotum debilitatis, est medicina infirmitatis, causa roboris et valetudinis. Unde cibus eucharisticus est etiam antidotum quo liberamur a peccatis venialibus et a mortalibus praeservamur. Quarto denique.-Cum cibus qui taUa operatur in vita corporali. pignus esse statim intelligatur cujuslibet bonae vitae et valetudinis us– que in finem, hoc etiam dicendum restat de Eucharistia, quam ut pignus futurae gloriae nostrae et perpetuae felicitatis Christus voluit nobis dare. Haec igitur quatuor debent accurate exponi. l.º) Effectus Eucharistiae est transfo~matio honiinis in Christu:m. 572. Probatur ex Sacra Scriptura,.- «Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in eo ... Sicut misit me vi– vens Pater, et ego vivo propter Patrem; et qui manducat me, et ipse vivet propter me» ( 4). Evidens enim est quod in hoc loco aliqua affirmetur unio Christum inter et hominem Christum manducantem; quae cum physica esse non possit, esse debet spiritualis; vi istius unionis Christus manet in nobis et nos manemus in Christo; haec mutua permanentia in eo consistit quod eamdem vitam habeamus. (3) DENZINGER, 875, (4) Joan., 6, 57-58.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz