BCCCAP00000000000000000000583

316 DE SSMA. EUCHARISTIA, th. 17, n. 566-569 Jamvero ratio cur panis tradebatur manducandus et vinum biben– dum, alia non erat nisi quia prius panis conversus erat in Corpus et vi– num in Sanguinem Christi; invitantur igitur Apostoli ad manducan– dum panero, quia jam erat corpus; invitantur ad bibendum vinum, quia jam erat sanguis; prius igitur fuit corpus quam manducaretur; prius quoque fuit sanguis quam biberetur. 567. Ex Patribus.-Patres uno ore affirmant et Christu:m esse ante manducationem et manere sub speciebus totum et integrum in ta– bernaculo ubi asservatur, ibique cultu latriae esse adorandum; quae omnia sat clare indicant Christum esse praesentem tam ante quam post ipsius manducationem, et ideo Eucharistiae sacramentum esse perma– nens (5). 568. Ratione theologica.-;-Euchai:istia est sacramentum quamdiu Christus in ea est praesens. Atqui Christus est praesens in Eucharistia tam ante quam post usum. Ergo Eucharistia est sacramentum perma– nens (6). Et revera, verba a Christo prolata: «1Ioc est Corpus meum», «Hic est calix sanguinis mei»... non debent pro quodam brevi spatio restringí nisi restrictio ab ipsa revelatione facta fuerit. Atqui hoc nullibi inveni– tur. Ergo... Nota bene.-Hinc cultus, SSmae. Eucharistiae exhibendus, est cul– tus latriae, idem scilicet cultus qui Christo exhiberi debet. Id etiam cons– tat ex Concilio Tridentino: «Nullus itaque dubitandi locus relinquitur, quin omnes Christi fideles pro more in Catholica Ecclesia semper recep– to latriae cultum, qui vero Deo debetur, huic sanctissimo sacramento in veneratione exhibeant» .(7). «Si quis dixerit, in sancto Eucharistiae- sacramento Christum unige– nitum Dei Filium non esse cultu latriae, etiam externo, adorandum..., a. s.» (8). CAPUT IV DE EFFECTIBUS SACRAMENTI EUCHARISTIAE 569. Connexio materiae.-Jam ad quaestionem omniu:m utilissimam et consolatione plenissimam circa effectus quos Eucharistiae sacramen– tum in anima digne illud suscipientis producit, veniendum est; et quia hujus quaestionis maximum momentum nemini potest latere, aliquid plus est in ea immorandum quam in aliis, ita ut clariores apquirantur ideae et notiones; sic etiam excellentia hujus sacramenti prae quolibet alio in tuto collocabitur; evidens enim est quod si omnia sacramenta sunt (5) Testimonia Patrum cfr. apud STUM. BELLARMINUM, loe. cit. ((l) STUS. T.HOMAS, III, q. 73, ª· 1, ad 3; cfr. SUAREZ, in III, q. 73, disp. 39, s. 2. (7) DENZINGER, 878. (8) DENZINGER, 888.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz