BCCCAP00000000000000000000583

314 DE SSMA, EUCHARISTIA, th. 17, n. 561-563 561. Quoad sententiam multorum Thomistarum dicentium ad for– mam consecrationis calicis pertinere illa verba quae immediate sequun– tur: «Novi et aeterni Testamenti ...» usque in finem, dicendum est quod in pluribus liturgiis orientalibus non inven.i,untur, et tamen consecratio est valida; jamvero, etsi Ecclesia aliquam potestatem habeat determi– narfdi materiam et formam in sacramentis, nullam tamen habet po– testatem circa ea quae Christus ipse in specie determinaverit. Isti auctores concedunt verba «quod pro vobis tradetur» dicta de pane, non pertinere ad essentiam consecrationis pani:,,; ergo a pari nec alia dicta de vino (26). CAPUT III SSMA. EUCHARISTIA EST SACRAMENTUM PERMANENS 562. Connexio materiae.-Si attendis ad ea quae usque modo dicta :sunt de SSma. Eucharistia ut sacramento, videbis nos modo locutos fuisse de materia ex qua conficitur hoc sacramentum, de pane videlicet triticeo et de vino naturali; modo vero de speciebus panis et vini cor– pus et sanguinem Christi continentibus; immo si diligenter dicta reco– las, videbis nostram hujus sacramenti definitionem non repeti ex ma– teria ex qua sacramentum conficitur, sed ex speciebus ibi post conse– -crationem remanentibus, seu, quod idem est, definitio data est non ex actione illa quae actu transiit; sed potius ex re permanenti; supponitur igitur quod Eucharistiae sacramentum non consistat in actu transeunti, .sicut alia sacramenta, sed in re permanenti. Est igitur haec thesis maximi momenti contra Protestantes, qui, duce Bucero, affirmarunt Eucharistiae sacramentum reponendum fore in ipsa sumptione seu usu; ex hoc deducebant haeretici Christum non adesse praesentem sub speciebus panis nisi in mo praecise momento in quo sumitur a christifidelibus, et ideo non esse cultu latriae adorandum, nec in tabernaculo asservandum. «Excogitavit hanc sententiam Bucerus, ut per eam conciliaret inter se Lutheranos et Zwinglianos; videbatur enim temperamentum quoddam et quasi medium quid ínter extremas illorum sententias» .(1). Ad hanc quaestionem solvendam ponimus thesim sequentem de Eu– ,charistia ut sacramento permanenti. THESIS 17.•: SSma. Eucharistia est sacramentum permanens. 563. Status quaestionis.-Quaeritur igitur in praesenti utrum Eucha– ristiae sacramentum consistat in actu transeunti Christum sumendi sub .speciebus, an in re permanenti, nempe in speciebus consecratis Christi (26) Cfr. alias quaestiones apud Theoi. Morales. (1) Controvers., lib. 4.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz