BCCCAP00000000000000000000583
312 DE SSMA. EUCHARISTIA, th. 16, n. 557-559 tur, laudes Deo deferuntur, oratio petitur pro populo, pro regibus, pro caeteris. Ubi venitur ut conficiatur venerabile sacramentum, jam non suis sermonibus. utitur sacerdos, sed utitur sermonibus Christi. Ergo sermo Christi hoc conficit sacramentum» (21). 558. Probatur ex Sacra Scriptura, in qua apparet sacros scriptores omnia narrare intendisse quae ad essentiam illius primae consecrationis pertinebant. Jamvero praeter verba praedicta nihil apparet quod esset essentiale consecrationi corporis et sanguinis Christi. Ergo illa sola sunt essentialia ... , eaque sola Christus praecepit a nobis adhibenda quando praeceptum injunxit: «Hoc Jacite in meam commemorationem» (22). Certe_sacri scriptores, praeter prolationem verborum a Christo fac– tam, alia quoque narrant, riempe benedictionem panis et vini, gratia– rum actionem, oculorum elevationem, panis Jractionem; sed haec omnia vel non ab omnibus narrá.ntur, utputa benedictio quae a Paulo et Luca omittitur, vel saepe occurrebant in Christo quando aliquid miraculosum perficere intendebat, utputa .oculorum elevatio et gratiarum actio, vel denique pertinebant ad usum sacramenti, sicut fractio panis. Si igitur praeter ipsum contextum scripturisticum inspiciatur ipsa interpretatio Patrum, nullum aestimamus relinquere dubitandi locum circa formam consecrationis. Restat denique ut explicationem quamdam demus sententiis opposi– tis, quae vel epiclesim dicunt necessariam ad conficiendum sacramen– tum, vel verba illa quae sacerdos profert ante consecrationem panis et vini sentiunt esse conditionem sine qua sacerdos nomine Christi et in. persona Christi non ageret. 559. Quoad epiclesim.-Ratio cur epiclesis dicatur necessaria ad con– secrationem efficiendam est quia in multis Liturgiis, post prolata super panero et vinum verba Domini: «Hoc est corpus meum», «Hic est calix sanguinis mei...», additur quaedam oratio in qua invocatur Spiritus Sanctus ut panem et vinum in Corpus et Sanguinem convertat (23). sive transsubstantiet. a) Haec tamen sententia habet contra se fidem catholicam in do– cumentis superioribus tam Ecclesiae quam Patrum luculentissime ex– pressam. b) Christus non per epiclesim, sed per verba: <<Hoc est Corpus me.um. » «Hic est calix sanguinis mei» consecravit, et quod ipse fecit, hoc ipsum a nobis faciendum jussit. Ergo et nos consecramus per verba Christi, non vero per epiclesim. Convenientia Epicleseos pluribus rationibus declaratur, quarum prae– cipuae hae sunt: a) Ut id quod fit in instanti, aliquo modo subsequentibus verbis de– claretur, atque per varias caeremonias distendatur; quod mirum esse non debet, cum in aliis sacramentis, puta Ordine et Extrema Unctione, (21) AU:CT. DE SACRAMENTIS, lib. 4, c. 4, n. 14; c. 5, n. 23; Journel, 1339, 1340. (22) Le., 22, 19. (23) Cfr. A. CoLU:NGA, La epiclesis en la liturgia mozárabe, in CiencTorn., 47 (1933), 145•161, 289-306.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz