BCCCAP00000000000000000000583
12 DE SACRAMENTIS IN GENERE, th. 1, n. 9-11 Consensus igitur omnium sectarum cum Ecclesia Romana perfecte nos ducit ad unum tantum fontem omnibus communem, ad revelationem, dico, quae omnibus innotuit per testimonium Christi, aut ejus apos– tolorum. Dicamus proinde cum Tertulliano: «Ecquid verisimile est ut tot ac tantae (Ecclesiae) in unam fidem erra'Verint? Nullus inter multas even– tus est unus exitus; variasse debuerat error doctrinae ecclesiarum. Cae– terum, quod apud multos unum invenitur,. non est erratum, sed tra– ditum» (24). 10. Nota bene.-Septenarius numerus sacramentorum non apparet sub hac appellatione «Septenarii» usque ad. saeculum XII, in quo Scho– lastici accuratiorem doctrinae sacramentorum expositionem nobis de– derunt; ne tamen inde concludas (sicut volunt Protestantes et Moder– nistae) ante saeculum XII septem sacramenta non esse in Ecclesia cog– nita; nam, revera nulla est conclusio, nec in sana Theologia nec in Histor~a; exstiterunt sacramenta, frequentabantur ab Ecclesia; at non– dum sub uno veluti genere redigerant illa septem signa a Cll.risto Do– mino instituta, collativa gratiae... ; hoc facturo est quando intimius es– sentia sacramenti perscrutata est, quod optime et per_ Historiam pro– bari potest et probatur. 11 Objectiones.-Objectio l.ª: Sacra Scriptura tacet omnino de numero septena– rio sacramentormn. Ergo numerus septenarius non est revelatus. Responaeo: .a) Retorquenao argumentum: Sacra Scriptura tacet de numero qua– ternario Evangeliorum. Ergo non est revelatus; quomodo igitur Protestantes admittere audent quatuor Evangelia?... b) Hoc principium suponit errorem Protestantium, unum scilicet revelationis fon– tem esse Sacram Scripturam ; quod est omnino falsum, uti in Theologia Fundamen– tali luculentissime probatur. e) Verum est quod Sacra Scriptura non loquitur de numero septenario sacra– mentorum, sed certe loquitur de sacramentis, quae, si enumerentur, sunt septem (In suo loco videndum erit quid de unoquoque in Sacra Scriptura contineatur). Instant: Atqui numerus septenarius sacramentorum non invenitur neque apud Pa– tres, seu in Traditione. Ergo stat difficultas. Patres enim, seu Traditio, non cogno– verunt septem sacramenta. Respondeo: Optime quidem, sed parcas Logicae! Nulla enim est conclusio. Patres non loquuntur de quaternario numero evangeliorum. Ergo Patres non cognoverunt quatuor Evangelia ! Nema non videt hanc conclusionem ridiculam et absurdam esse; quare optime Billot irridet Principem Modernistarum, Loisy, quando dicit : «sea hoc interim omitta– mus, id unum pro nunc postulantes, ut unicum illua quoa aamittunt criterium his– toricum rite aahibeant. Atqui a positivis hominibus vix aliquia accipies praeter fundamenta in aere reposita, cum conclusionibus quae non fluunt e praemissis» (25). Patres utique non loquuntur de numero septenario sacramentorum; ast certe, loquuntur de sacramentis, quae, si enumerentur, sunt septem. · Instant: Sed Patres aliquando intendunt ex professo sacramenta connumerare. Atqui tune tria vel quatuor enumerant. Ergo Patres plura non agnoscebant. Responaeo : Intendunt ex professo enumerare sacramenta sub ratione sacramenti, nego; intendunt ea enumerare sub alia quacumque ratione, e. g. ritus initiationis, concedo. (24) TERTULLIANUS, De Praescriptione, c. 28; PL., 2, 47. (25) De sacramentis in genere, pag. 210.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz