BCCCAP00000000000000000000583

',, .... -....__ DE MATERIA ET FORMA EUCHARISTIAE, th. 16, n. 554-557 311 . meb, sed etiam quae immediate sequuntur: «Novi et aeterni Testa– mentí (Mysterium fidei) qui pro vobis et pro multis effundetur in re– missionem peccatorum» {13). 555. Nostra sententia.-Ea est quam ;rriajor pars theologoruin secuta est, confprmiter ad documenta Ecclesiae catholicae et totius traditio– nis; secundum quam ipsissima verba quae Christus adhibuit in prima consecratione panis et vini, adhibemus et nos ad conficiendum hoc sa- .. cramentum (14). 556. Documenta Ecclesiae.- Conc. Florentinum in decreto pro Ar– menis: «Forma hujus sacramenti sunt verba Salvatoris, quibus hoc con– jecit sacramentum; sacerdos enim in persona Christi loquens, hoc con– Jicit sacramentum. Nam ipsorum verborum virtut.e substantia panis in Corpus, et substantia vini in Sanguinem convertuntur» (15). Catechismus Romanus: «Quae quidem consecrationis forma, cum a Christo Domino servata sit, ea perpetuo catholica Ecclesia usa est» (16). Benedictus XIII declaravit «non .per invocationem Spiritus Sancti, sed per verba consecrationis fieri transsubstantiationem» ( 17). Pius VII praecepit «ut non auderent sive in publico sive privatim defendere ac tueri opinionem a schismaticis hominibus prop1,1,gnatam, qua docetur formam, qua vivificum sacramentum perficitur, non in so– lis Jesu Christi verbis consistere» (18). Denique nostris in diebus Stus. Pius X damnavit doctrinam propug– natam a Max de Saxonia in ephemeride: «Roma e l'Oriente» his verbis: «Nec ... intacta relinquitur doctrina catholica de SS. Eucharistiae sa.– cramento, cum praefracte docetur sententiam suscipi posse quae tenet apud Graecos, verba éonsecrator-ia effectum non sortiri nisi jam prolata oratione illa quam epiclesim vocant» (19). 557. Documenta Traditionis.---'-Patres fere unaninii consensu affir– mant sacerdotem panem et vinum transsubstantiare per ipsissima ver– ba quae Christus pronuntiavit, nempe per verba: «Hoc est. corpus meum», et· «Hic est calix sanguinis mei» ... (20). Testimonium clarissimum habes in auctore librorum «De sacramen– tis»: «Quomodo potest qui panis est corpus esse Christi? Consecratione. Consecratio autem qUibus verbis est, cujus sérmonibus? Domini Jesu. Nam et reliqua omnia, quae dicuntur in superioribus. a sacerdote dicun- (13) (14) (15) (16) (17) (18) (19) (20) Ita ARGENTINA, in IV Sent., dist. 8, q .1, ª· 2; CAPREOLUS, in IV Sent.• dist. 8, q. 1, ª· 3; SALMANTICENSES MORALES, De sacr. Euch., c. 5, p. 2; SALMA:<rTICENSES SCHOL., De Eucharistiae sacramento, disp. 9, n. 21. STUS. THO!l[AS, III, q. 78, a. l; ALENSIS, IV, q, 10, membr. 4, a. 2; STU$, BoNAVENTURA, in IV Sent., dist. 8, p. 2, q. 2; SOTUS, in IV Sent., dist. 11, q. 1, a. 3; , VALENTIA, in III, disp, 6,, q, 6, p. 1; SUAREZ, De sacramentis, disp. 60, sect. 1; VASQUEZ, in III, disp. 198; c. 3, etc,.. . DENZI:<IGER, 698. P. 2, c. 4, n. 20. , In E'Pist. ad Cyril. Patriarcham, 8 jul. 1724. In Litt. Apostolia., ad Patriarah. Antioch., 8 maj. 1822. AAS,, 1911, pag. 117. sqs. TERTULLIANUS, Adv. Maraion., lib. 4, n. 40; Journel, 343; STUS. CAE;;;AR. ARELAT,, Rom. 5 de Paschate; Journel, 2231; STUS. JOAN. CHRYSOSTOM., in E'Pist. II ad Tim., hom. 2, n. 4; Journel, 1207, etc...

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz