BCCCAP00000000000000000000583
310 DE SSMA. EUCHARISTIA, th. 16, n. 552-554 Distantia tamen discrete erit aestimanda, ita ut illud censeatur dis– tans, seu moraliter non praesens, quod separatur a ministro per aliquid intermedium vi cujus ab omnibus significatio pronominis «ha,c» aesti– metur non attingi; utputa si inter materiam et sacerdotem intercedat paries, etsi subtilis; nemo enim lntendit per pronomen «hoc» indigitare illud quod post parietem invenitur. Pars 2.ª: Forma sunt verba quibus ipse Dominus consecravit in ultima Coena, 553. Status quaestionis.-Cuín multae sint de hac re quaestiones, eo quod sacramentmn Eucharistiae sit permanens, et ideo forma non eo– dem modo intelligi debeat ac in aliis sacramentis, advertendum est nos in praesenti considerare materiam ex qua conficitur sacramentum, si– mulque verba quibus conficitur hoc sacrainentum; proinde quaestio nostra, cujus solutionem quaerimus, est haec: utrum verba, quibus con– ficitur SSma. Eucharistia, sint illa ipsa quae Christus adhibuit in Ultima Coena: «Hoc est Corpus meum» «Hic est calix sanguinis mei... », an alía praeter verba praedicta. Dicimus in thesi verba consecrantia esse illa quibus consecravit ipse Christus, videlicet: «Hoc est corpus meum», et «Hic est calix sanguinis mei...». Utrum Christus haec verba adhibuerit in consecratione panis et vini, valde controversum est ínter theologos, aliis affirmantibus, aliis vero negantibus; aliqui dicunt Christum consecrationem perfecisse sine verbis, solo actu suae voluntatis, et per. haec verba Apostolis porrexisse Eucharistiam; alii dicunt Christum consecrasse per verba externe pro- lata. . Quidquid sit de hac quaestione, constat verba consecrationis esse nunc ea quae in thesi proponimus. 554. Piures sententiae.-a) Fuerunt aliqui haeretici (saeculo VI) qui dixerunt consecrationem fieri per alia verba distincta, non per illa quae in thesi nostra ponuntur .(10). b) Graeci Schismatici propugnant verba praedicta non sufficere ad Transsubstantiationem nisi accedat tamquam conditio necessaria, invo– catio Spiritus Sancti, quae Epiclesis appellatur; haec oratio est hujus– modi: «Fac panem l],unc pretiosum corpus Christi tui et quod est in hoc calice vretiosum sanguinem Christi tui, immutans Spiritu Sancto tuo, ut fiant sumentibus in purificationem animae, remissionem peccato• rum» .(11). e) Idem tenent aliqui inter Latinos, secundum quos, duce Scoto, verba illa quae· consecrationi tam panis quam vini praecedunt, sunt conditio sine qua non validae consecrationis: «Qui pridie quam patere– tur. .. » «Simili modo, postquam coenatum est... » (12). d) Sunt denique multi inter Thomistas qui in consecratione calicis essentialia aestiment non tantum illa verba: «Hic est calix sanguinis (10) (11) (12) Cfr. SUAREz, De Eucharistia, disp. 58, sect. 3, n. l. Cfr. DE LA TAlLLE, OP. cit., pag, 438; cfr. SPACIL, Theol. Or. sevarati de SS, Eucharistia, 2, ·114-125. Ita SCOTUS, in IV Sent., dist. 8, q, 2.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz