BCCCAP00000000000000000000583
DE MATERIA ET FORMA· EUOHARLSTIAE, th. 16, n. 550-552 309 significat nisi panero triticeum; similiter in calice Christus adhibuit vinum naturale de genimine vitfs, nam postea dixit: «Non bibam amo– do de genimine vitis» ( 4), quae verba clare significant vinum de vite. 551. Ex Traditione.-Id etiam constat ex tota Traiditione, auctoritate .Patrum et Theólogorum tam oriéntalium quam occidentalium. Ratio cur Christus elegerit panem et vinum tamquam materiam hu– jus sacramenti est, quia istae res facillime ubicumque inveniantur, et quia per ipsas etiam unitas Ecclesiae significatur, quae ex multis colli– gitur, sicut panis ex multis granis et vinum ex multis uvis. 552. Nota bene.-a) Cum panis azymus vel fermentatus nonnisi ac– cidentaliter differant, tam unus quam alter .sunt materia valida sacra– menti; Ecclesia tamen potest unum vel alterum praecipere. b) Panis debet esse triticeus, confectus scilicet ex illis granis, quae·, juxta communem aestimationem, triticum esse reputantur; hinc panis confectus ex aliis materiis, utputa avena, maíz, arroz, castaña .. ;, est materia certo invalida (5). e) Quoad alias species frumenti valde caute procedendum est; nec debet admitti sententia Cajetani et Biel juxta quam quilibet panis fru– mentaceus est materia valida, nam «haec sententia, ait Pesch, ut sem– per fuit singularis, ita nunc plane derelicta est» ·.(6). In praxi quam maxime attendendum est ad communem aestimatio– nem cujusque regionis.. d) Vino «modicissima aqua miscenda est», juxta praescriptionem, et quidem gravissimam, Ecclesiae, quarrí Concilium Tridentinum definivit contra Protestantes: «Si quis dixerit ... aquam non miscendam esse vino in calice offerendo, eo quod sit contra Christi institutionem, a. s.» .(7); haec praxis significat unionem Verbi cum natura humana in- unitatem personae. «Da nobis, ait sacerdos, per hujus aquae et vini mysterium, e1us di.; vinitatis esse consortes qui humanitatis nostrae fieri dignatus est par- ticeps.. . » (8). . Haec aqua convertitur in sanguinem Christi, nam teste Tridentino, peracta consecratione·, solum manent species panis et vini; utrum au– tem aqua convertatur in vinum, et deinde vi consecrationis in sangui– nem Christi, an directe et immed-iate in sanguinem, controvertitur in– ter theologos. .e) Materia consecranda debet esse moraliter praesens sacerdoti con– secranti, ita ut revera verificetur id quod per pronomen «Hoc» indicatur, quasi indigitans illud; haec enim est propria vis istius pronominis: sig– nificare praesentiam alicujus reí, quae quid sit, per praedicatum decla– ratur.. , «Imprimis materia debet esse coram homine, ita ut digito denwns– trari possit; quare hostia post tergum posita non consecratur> .(9). (4) Mt., 26, 29. (5) Cfr. Theol. Moralem et Missale Romanum. (6) PESCH; op. cit., pag. 346. (7) 0ENZINGER, 956. (8) Oratio in Missa. (9) PESCH, op. cit., pag. 349.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz