BCCCAP00000000000000000000583

308 DE SSMA. EUCHARISTIA, th. 16, n. 547-550 ristiae est refectio spiritµalis animae, quae non per unam tantum spe– ciem perficitur, sed per utramque; nam refectio non solum cibum, ve– rum etiam potum requirit. Nunc autem, species panis significant tantum corpus, species vero vini tantum sanguinem. Ergo utraque species concurrit ad unain ple– nam et verfectam significationem; quod est idem ac dicere Eucharis– tiam esse materialiter plura, formaliter et perfective unum tantum sa– cramentum (12). CAPUT II DE MATERIA ET FORMA SACRAMENTI THESIS 16.ª: :(Wateria, ex qua conficitur sacramentum Eucharistiae, est panis triticeus et vinum naturale de genimine vitis; forma autem sa– cramenti in illis verbis reponenda est quibus ipse Dominus panem et vinum in utima Coena consecravit. Pars l.ª: Materia, ex qua conflcitur... est panis triticeus et vinum naturale de genimine vitis. 548. Adversarii.-Plures solent citari a Theologis qui decursu tempo– rum uno vel alio modo in hac re erraverint; praecipui tamen sunt illi qui nomine «Aquariorum» cognoscuntur; · isti enim aquam loco vini of– ferebant. 549. Censura.- Est doctrina catholica quae plurimis documentis continetur. Corre. Florentinum: «Materia est panis triticeus et vinum de vite» (1). Conc. Lateranense IV et Conc. Tridentinum (2). Denique tandem in Codice Juris Canonici: «Sacrosanctum Missae sacrificium offerri debet ex pane et vino, cui modicissima aqua miscen– da est» (3). 550. Probatur.~Id est materia Eucharistiae quod ipse Christus adhi– buit et adhiberi praecepit. Atqui Christus in Ultima Coena panem et vi– , num adhibuit et ipsum adhiberi praecepit. Ergo panis triticeus et vinum naturale sunt materia ex qua conficitur Eucharistiae sacramentum. Sufficit legere institutionem Eucharistiae, ubi clare apparet Chris– tum, accepto pane, gratias egisse. Jamvero haec vox «panis» nihil aliud (12) Cfr. PESCH, op. cit., pag, 344; BILLOT, op, cit., pag. 323; .ZUBIZARRETA, op. cit., pag, 234. «Hoc sacramentum multa quidem est materialiter, sed unum formaliter et perfective», III, q. 73, a. 2. (1) DENZINGER, 698. (2) DENZINGER, 430, 877.. (3) Canon 814-815.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz