BCCCAP00000000000000000000583

306 DE SSMA. EUOHARIS'I'IA, th. 15, n. 543-544 543. Probatur argumento generali.-Sacrainentum Novae Legis est signum sensibile a Christo Domino institutum ad significandam et con– ferendam gratiam quam significat. Atqui haec omnia verificantur in SSma. Eucharistia. Ergo est Sacramentum Novae Legis. a) Est signum sensibile, constans scilicet speciebus panis et vini, et verbis consecrationis. b) A Christo Domino permanenter institutum, quando dixit: «Hoc facite in meam commemorationem». e) Significat et confert gratiam quam significat: significat enim refectionem spiritualem animae, quam etiam confert, uti constat ex Joann. VI: «Caro mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus... Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, habet vitam aeter– nam... Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in illo» (3). Ex: Traditione.-Caeterum haec veritas tam clara est ut necessariuµi non sit investigare quid Traditio tam in Ecclesia catholica quam in sectis heteredoxis habeat, cum apud omnes sit unanimis consensus. Pars 2,ª: Quod essentialiter reponendum est in speciebus panis et vini prout continent Corpus et Sanguinem Christi. 544. Non tamen sunt conformes Theologi in assignanda essentia sa- cramenti euchatistici. Aliqui eam reponunt in ipso corpore et sanguine Christi ( 4). Alii, in solis speciebus panis et vini (5). Alii denique, in speciebus panis et vini quatenus continent corpus et sanguinem Christi (6). Haec ultima sententia omnino videtur amplectenda eo quod perfec– te conveniat cum definitione sacramenti: signum scilicet sensibile et efficax sanctificationis nostrae; species panis et vini aliquid sunt sen– sibile, et simul quatenus continent corpus et sanguinem Christi, sunt signum efficax gratiae animam cibantis. Ideoque nec solum Corpus et Sanguis, nec solum species panis et vini dici possunt sacramentum Eu– charistiae; utraque tamen plene constituit essentiam hujus sacramen– ti (7). Aliqui adhuc dixerunt verba consecrationis pertinere ad essentiam hujus sacramenti; ita De Lugo, quia, ait ipse, species, seorsim a verbis, non habent rationem sacramenti; attamen sententia communis admit– tit quidem verba esse efficientia sacramentum, non vero ipsum cons– tituentia. (3) Joan., 6, 55-59. (4) Sic quidam veteres theologl. (5) Ita SYLVIUS, (6) STUS. THOMAS, III, q. 7.5, a. 1, ad 2; GONET, De Euchar., disp. 2, a. 1. concl. 3 et 4; BILLUART, De almo Eucharist. sacram., diss. '2, a. 1, parag. 2. et multi alil. (7) Cfr. PESCH, De Eucharistia, n. 766.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz