BCCCAP00000000000000000000583

304 DE SSMA. EUCHARISI'IA, th. 14, n. 539-540 affectus offerentis quam quantitas oblationis»; quapropter concludit idem Stus. Doctor: «Quamvis ergo haec oblatio ex sui quantitate suf– ficiat ad satisfaciendum pro omni poena, tamen fit saticfactoria illis pro quibus offertur vel etiam offerentibus secundum quantitatem suae devotionis et non pro tota poena» .(2). «Adest, ait el. De la Taille, quasi fans inexhaustus hostia passionis, scaturiens propitiatia,ne quam quisque sibi pro suo captu admoveat ex- hibendam Deo tamquam suam» (3). · Hanc tamen restrictionem facimus tantum quoad effectum propitia– torium, eo quod sacrificium Missae prout est latreuticum et €ucharisti– cum, etiam in actu secundo, valorem habet infinitum, siquidem per Mis– sam talis adoratio et gratiarum actio Deo reddantur ut major .impossi– bilis sit. Quoad multas alias quaestiones, cfr. Theologiam Moralem. PARS TERTIA De SSma. Eucb.aristia ut Sacramento. 540. Connexio m:ateriae.-Absolutis quaestionibus de Eucharistia ut mysterio et sacrificio, facilis est transitus, immo et valde logicus, ad con– .siderandam SSmam. Eucharistiam sub ratione sacramenti; facilis, di– ximus, et logicus, quandoquidem in omnibus fere sacrificiis victima epu– labatur in signum amicitiae Deum inter et hominem per sacrificium jam peractae; symbolismus igitur communionis sacrificalis in eo erat quod victima, in sacrificium 'neo oblata, fiebat divina, propria ipsius Dei, et acquirebat ipsam sanctitatem Dei; sed cum Deus, per sacrificium cen– seretur placatus et novum amicitiae foedus cum hominibus constituens, ac per hoc beneficia ipsius prodiga manu elargiens, necessarium erat hoc ipsum aliqualiter significare in sacrificio; quod factum est semper per comestionem victimae oblatae, quasi homines, ad mensam divinam admissi, convivae essent Dei et commensales (1). Hoc autem clare apparet in I ad Cor., ubi Paulus christianos incre– pat eo quod párticipationem habeant in sacrificiis paganorum, ac per hoc participes sint daemoniorum: «Nolo autem vos socios fieri dae– moniorum; non potestis calicem Domini bibere et calicem daemonio– rum; non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemonio– rum» (2). Nec aliter fecit ipsemet Christus, nam in Ultima Coena non solum sacrificium obtulit Deo Patri, verum etiam suum Corpus suumque San- (2) III, q. 79, a. 5-. (3) Op. cit., pag. 323. (1) Cfr. hanc ideam optime evolutarn apud DE LA TAILLE, Esquises du mystere de la foi, pag. 7. (2) I ad Cor., 10, 20-21.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz