BCCCAP00000000000000000000583

DE VALORE MISSAE, th. 14, n. 538-539 303 Producit etiam effectum ex <,,pere operantis, quatenus major minis– tri devotio, vel sacrificio adstantium pietas, sunt bona opera quae Deo placent, et propter quae Deus movetur ad placationem et clementiam; hinc facile colligitur quanti momenti sit sanctam esse congregationem fidelium et sacerdotum offerentium, nam quo sanctiores inveniantur .apud Deum, tanto magis sacrificium vim habebit coram Deo _(19). CAPUT IV DE VALORE SACRIFICII MISSAE THESIS 14.ª: Sacrificium Missae valorem habet infinitum in actu primo, tam intensive quam extensive,; in actu tamen secundo valorem ha– bet finitum quoad effectum propitiatorium. 539. ExpUcatio terminorum.-Paucis verbis declarandus est sensus , nostrae theseos. · In prima igitur parte dicimus quod Missa, si consideretur in seipsa, quatenus scilicet est oblatio victimae valoris infiniti a Christo Summo Sacerdote principaliter facta, valorem habet infinitum, et hoc inten– síve et extensive; intensive, quatenus potens est producere gradus sem– per majares; extensive, in quantum potest se extendere ad plures perso– nas; in quo deberes notare discrimen inter sacri:ficium et sacramentum, nam sacramentum est de se infinitae virtutis quoad intensitatem, non autem quoad extensionem, eo quod uní tantum possit applicari, illi vi– delicet qui sacramenum suscipit; sacrificum, e contra, potest ad plures, immo ad omnes personas applicari et pro omnibus offerri. · In secunda parte dicimus: Missam valorém habere finitum in actu secundo, et quidem quoad eff,ectum propitiatorium. In reddenda ratione hujus veritatis non parum insudarunt Theolo– gi; sic e. g. scripsit Stus. Bellarminus: «Sed licet res ipsa certa sit, causa tamen non est adeo certa; mirum enim videtur, cur valor sacrificii hu– ju,s sit finitus, cum idem sit hoc sacrificum cum sacrificio Crucis; et cum ipsa hostia et offerens Christus, infinito, modo sint Deo grata» .(1). Aliqui, inter quos est computandus ipse Suarez, recursum fecetunt ad arbitrariam legem Dei, .qui utiamquamque Missam taxasset pro tan– to fructu recipiendo; haec tamen sententia, praeterquamquod gratis as– seritur, est etiam inconveniens, eo quod Deum, qui numqllam invidus apparet in elargitione suorum bonorum, ostendat veluti taxantem et suarum divitiarum ita cupidum et avarum ut nollet eas hominibus dis- tribuere. · Alii, cum Sto. Thoma, dicunt Missae finitudinem in actu secundo _re– petendam fore ex devotione et fervore fidelium semper finitis; cujus ratio est juxta Stum. Doctorem quia «in satisfactione magis attenditur. (19) Cfr. Prus XII, in Encycl. Mediator Dei, 532 sqs. (1) Loe. cit.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz