BCCCAP00000000000000000000583

302 DE SSMA. EUCHARISTIA, tb. 13, n. 537-538 b) Quid dicendum de infidelibus vivis extra Ecclesiam degentibus'! 1. 0 ·Sacrificium potest pro ipsis offerri saltem indirecte, nam eo ipso quod sacrificium offertur pro propagatione fidei et mundi pacificatione, videtur etiam offerri pro conversione illorum qui extra Ecclesiam sunt, sine qua nulla est Ecclesiae propagatio; sic in Offertorio calicem salu– taris pro nostra, et totius mundi, salute offerimus. 2. 0 Quod sacrificium possit etiam directe offerri pro infidelibus, tam haerE:ticis quam schismaticis, tam catechumenis quam extraneis, gene– ratim admittitur a Theologis, .attenta praxi Ecclesiae antiquae et doc– trina Patrum; Ecclesia tamen potest prohibere suffragia pro istis vel pro illis, sicut de facto prohibet ne applicentur pro excommunicatis (16). 538. Scholion II: De modo quo Missa ,producat suos effectus ex ope– re operato et ex opere operantis.-Quid sibi velint haec verba, jam in compe·rto est ex tractatu de Sacramentis in genere; sacrificium enim. producere suos effectus ex opere operato, vult dicere quod sacrificium 1psum, juxta leges suae institutionis adhibitum, independenter a bonita– te vela dispositionibus bonis vel malis ministri offerentis producat suum effectum, ita ut ex hac parte nec majar sit fructus sacrificii si offera– tur a bono sacerdote, nec minor si offeratur a malo; e contra sacrifi– cium vim habere ex opere operantis, est sacrificium pendere in produc– tione sui effectus a majori vel minori bonitate ministri. Dicimus in hac propositione sacrificium Missae utroque modo produ– ce-re suum effectum. At bene notari oportet Missam produce-re suum effectum «ex opere operato» non eodem modo ac sacramentum; nam sacramentum est instrumentum quoddam, divina virtute praeditum, in ordine ad efficiendam sanctificationem hominum; est igitur causa jus– tificationis, quam significando causat; sacrificium, e contra, est quaedam oblatio, Deo facta, ut Deo debitus honor reddatur, et in praesent! gene– ris humani conditione nobis sit propitius; ,quapropter sacrificium in tantum dicitur suum effectum produce-re «ex opere operato» in quan– tum infallibiliter Deum movet ad propitiationem et clementiam, et quidem independenter a bonitate vel malitia ministri sacrificium offe- rentis (17). . Stus. Bellarminus exemplum quoddam aptissimum proponit ad hujus rei explicationem: «Exemplum esse posset in rebus numanis, ait ipsfc Doctor, si quis ignotus vez etiam invisus principi aliqui;d ab eo peteret no– mine alterius, cui prínceps nihil negare posset; ista enim hujus homi– nis supplicatio infallibiliter impetrat, et tamen nam habet vim ex operé operantis, id est, ex bona qualitate supplicantis, cum sit ipse ignotus vel invisus principi» (18). Probatur.-Quod Missa vim habeat ex opere operato, prout explica– tum remanet, est sententia communis omnium Theologorum, quae duce Concilio Tridentino, huic rationi innititur: quod in sacrificio Missae eadem sit hostia, idemque offerens, Christus scilicet, qui seipsum offert Deo sacerdotum ministerio; ·quapropter, etsi minister non sit bene dis– positus, semper tamen sacrificium est oblatio munda qua Deus honora– tur et reveretur, et propitius fit ad sua bona nobis communicanda. (16) (17) (18) Cfr. CollBrug., nov.-decemb. 1932, pag. 437. Plura de hac re cfr. aptid DE LA TAILLE, Elucidatio, 30-33. Cfr. DE LA TAILLE, op. cit., pag. 320, ubi optime hanc quaestionem exponit. Ibid.; cfr. DE LA TAILLE, op. cit., Elucidatio 25, 26, 27.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz