BCCCAP00000000000000000000583
DE NUMERO SAORAMEJNTORUM N, L., th. 1, n. 9 11 .Sed praeterea, quando Protestantes conati sunt Ecclesiam Graecam ad suam sectam trahere (Saec. XVI et XVII), ratio potissima, ne dicam praecipua, cur Graeci unionem illam rejecerunt, erat haec: quia secun– dum sanctos. Patres septem erant ipsis tradita sacramenta: «Dicimus, responderunt, praeclare nobis sanctas tradidisse Patres unam, sanctam, catholicam et apostolicam totius populi christiani Ecclesiam esse ... In ea item catholica et orthodoxa Ecclesia septem divina sacramenta esse: Baptismum scilicet ... , non plura nec pauciora esse ... Et haec quidem omnia salutis nostrae remedia ipse Jesus Christus Deus et Dominus noster nobis tradidit et sancti ejus apostoli». Immo, cum saeculo XVIII, Calviniani ad imas partes Patriarcham Cyrillum Lucarim adduxerint, et iste errores Protestantium impudenter in Ecclesiam Graecam spargere incoeperit, dicendo Ecclesiam Graecam duo tantum sacramenta agnovisse et agnoscere, Baptismum scilicet et Eucharistiam, Episcopi orones orientales et universus clerus, pluribus in Synodis coadunati, Cyrillum Lucarim damnaverunt: «Anathema Cyrillo dogmatizanti et credenti non esse septem sacramenta Ecclesiae, id est, Baptisma.. .» · Et in Synodo Constantinopolitana, anno 1642 habita, hanc luculentis– simam dogmatis expositionem dederunt contra Lucarim et Protestantes: «In decimo quinto capitulo (Lucaris) negat Ecclesiae sacramenta quin– que, sacerdotium, sacrum chrisma, sacrum Oleum, Confessionem per poenitentiam et honorabile Connubium, quae omnia ut sacra et divinam gratiam conferentia, nobis antiqua reliquit Traditio. Duo vero alía sa– cramenta admittens, duobus deinde capitibus eorum virtutem non recte exponit. Nam baptismo ita justificari putat baptizatum ut perire is nullo modo possit... Divinam autem Eucharistiam ita convellit, ut nihil ipse aliud nisi nudam figuram relinq.uat, quasi adhuc in umbra veteris legis serviremus. Negát enim eum, qui videtur et comeditur, panem jam sanctificatum, esse verum Christi corpus, sed spiritualiter tantum in– tellectum .. ., quod omni impietate plenum est... Quapropter haec capitula communi suffragio penitus abolemus ... , omnibus declarantes, eorum scriptorem falso nos oriminari dum ait, privatam suam fidem esse orien– talem christianae fidei Graecorum professionem, cum sit calvinica, non nostra» (22). Adest igitur perfectus et unanimis consensus ecclesiarum .orienta– lium circa septenarium numerum sacramentorum, et non tamquam in doctrinam plus minusve probabilem, sed tamquam in dogma fidei Eccle– siae revelatum. Prob. minar.: Nam, profecto, si haeretici et Schis!Y\atici, ante, suam ab Ecclesia Catholica scissionem unum vel duo sacramenta retinerent, quomodo postquam ab ea divulsi sunt, credere potuerint septem divina sacramenta? ... «Quomodo, ait Franzelin, nominatim Graeci, superbissimo et coeco odio latinis semper infensi, novum dogma ab his admisissent»? (23). · (22) ·cfr. de hac quaestione JuaIE, Theologia christ. orth., t. 1, p·ag, 508 sqs., _8tc., et. SCHELS'.l'RATE, Acta Orientalis. Ecclesiae contra Lutheri haeresim, l, 139-155, 504 sqs,. (23) FRANZELIN, op, cit., pag, 270.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz