BCCCAP00000000000000000000583
DE FRUCTIBUS MISSAE, th. 13, n. 535-537 301 dum est. de vivis quibus prodest tam ad remissionem peccatorum quam ad poenas et satisfactiones et ad alias necessitates temporales. b) Pro defunctis in Purgatorio degentibus. Protestantes, ait Stus. Bellarminus, «maxime detestantur sacrifícia pro defunctis; nec tamen habent nisi levissimum argumentum, quod videlicet Christus dixerit: Accipite et manducate, cum de usu Eucnaristiae loqueretur: mortui au– tem neque accipere neqúe edere valeant» (11) .. 536. Probatur indirecte;-Ex eo quod Judas Machabaeus jusserit sa– crificia offerre pro peccatis mortuorum, et Sacra Scriptura hoc factum laudet, dicendo: «Sancta et salubris est cogitatio pro defunctis exorare, uta peccatis solvantur» (12). Si autem sacrificia vetera valebant ad pro– pitiandum pro peccatis, quanto magis sacrificium nostrum, quod juxta Tridentinum, una sola oblatione omnium antiquarum hostiarum per– fectiones complectitur! (13). Et parum refert quod Protestantes non admittant hunc librum ut -canonicum, nam, debent illum admittere saltem ut historicum, non mi– nus ac quemlibet alium Salústii aut Josephi; constat igitur adfuisse in Synagoga consuetudinem sacrificia offerendi pro peccatis mortuorum; quae antiquissima consuetudo, uti scite animadvertit ipse Stus. Bellar– minus, neque a Christo, neque ab apostolis,. neque ab uno doctore in– venitur umquam reprehensa, sed immo absque una contestatione tran– sivit ad christianos. Probatur directe.-Argumentum haic in_re potissimum desumitur ex tota retro traditione christiana,, tam in Liturgiis omnibus quam in pra– xi quotidiana expressa, quae ab omnibus ut traditio avostolica id est ab Apostolis dimanans, .aestimatur (14). - ' 537. Scholion: I: Pro quibusnam sacrificium Missae offeratur quate– nus est sacrificium propitiatorium.-a) Sine dubio pro fidelibus tam vivis, quam defunctis in Purgatorio degentibus; íideles vivi sunt illi qui sunt membra Ecclesiae, quibus applicari possunt bona ipsi Ecclesiae concreditae, ínter quae primum locum occupat sacrificium. Fi.deles d.efunéti, de quibus loquitur Tridentinum, sunt certo illi qui, cum essent in sinu corporis Ecclesiae, de hac terra migrarunt et in pur– gatorio retinentur donec ab omnibus. culpis et poenis solvantur. Utrum inter istos sint recensendi illi qui extra Ecclesiam bapti.zati, materialiter tantum pertinebant ad sectas haereticas, et illi qui charac– tere christianitatis non in~igniuntur, difficile est determinare; el. Billort sententiam affirmantem sustinet «eo quod omnes illae animae, quamtum– vi.s baptismali charactere non insignitae, ad Ecclesiam patientem certo certius pertin·ent, súntque simpliciter de mystico corpore Christi; ibi namque non amplius viget distinctio inter animam et visibile corpus Ecclesiae» (15), · (11) (12) (13) (14) (15) STUS. BELLARMINUS, De Missa, lib. 2, c. 7. II Mach., 12, 43. DENZINGER, 939. Cfr. STus. BELLARMINUS, loe. cit., qui textus Liturgiarum et Patrum et ob- jectiones Protestantium late prqsequitur. · BILLOT, op, cit., pag, 639.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz