BCCCAP00000000000000000000583
300 DE SSMA. EUCHARLSTIA, th. 13, n. 533-535 peccatorum» (5), ubi in verbis dicitur sacrificium Missae applicari ad remittenda peccata. Jamvero Missa est id ipsum quod Christus semel in Ultima Coena perfecit. Ergo... b) Tam in lege naturae, quam in lege Moysis, aderant sacrificia pro– pitiatoria; sic Job sacrificia offerebat: «Dicebat enim ne forte peccave– rint filii mei» (6); sic etiam in Levítico describuntur multa alia sacri– ficia pro peccato. Jamvero ista sacrificia nihil aliud erant quam typi et figura sacrificii Novae Legis. Ergo impossibile est quod Missa careat aliqua perfectione quae illis competebat. c) Ex ipsa Liturgia. In sacrificio Missae tales orationes et preces continentur ut in verbis dicatur ipsam esse propitiatoriam pro pecca– tis nostris: «Oblationibus nostris placare susceptis .. . » «Concede ut haec hostia salutaris et nostrorum fiat purgatio delictorum .. . » (7). d) Ex Traditione. Jacobus in Liturgia: «Offerimus tibi incruentum sacrificium pro peccatis nostris et ignorantiis populi . .. » (8). Stus. Cyrillus Hierosolymitanus: «Ad eumdem modum et nos pro de– functis, etiamsi peccatores sint, preces Dei offerentes, non coronam plec– timur, sed Christum mactatum pro peccatis n.ostris offerimus, clemen– tem Deum cum pro illis tum pro nobis propitiare satagentes ... » (9). Multa alia testimonia afferri possent, sed haec sufficiant, praecise quia Protestantes ipsi rursus totam Traditionem ipsis contrariam ag– noscere cogantur. Ratione theologica.-Quodlibet sacrificium, in statu naturae lapsae. est non tantum latreuticum et eucharisticum, verum etiam propitia– torium. Atqui Missa est verum ac proprie dictum sacrificium. Ergo ... Et revera, in suppositione peccati, honor Deo delatus nequit stare sine pe– titione veniae et testificatione poenitentiae. 534. Nota bene.-Iisdem fere argumentis possemus probare· Missam esse- sacrificium impetratorium, validum scilicet ad impetranda quaeli– bet bona, non tantum spiritualia, verum etiam temporalia; quia tamen res est facilis, nulla indiget ulteriori probatione; optima est animad– versio quam in fine probationis addit Stus. Bellarminus: «Si Deus hoc sacrificio in gratiam cum inimicis suis redit, quanto facilius ob ídem sacrificium adducetur, ut amicis et reconciliatis bona temporalia tri– buat, si id eis utile fuerit?» (10). 535. 3/) Pro vivis et defunctis. a) Pro vivis, nulla est specialis difficultas, nec specialis controversia cum Protestantibus; quapropter si Missae sacrificium est pro aliquibus propitiatorium, id imprimis dicen- (5) Mt., 26, 27. (6) Job, 1, 5; 11 Mach., 12, 43; Lev., 7; II Beg., 24, 25; II Mach., 7, 32. (7) Cfr. Constitut. Apostol. Kich., n. 616 sqs_ (8) Apud MAXIMILJANUM, Praelect. de Liturgiis orient., t. 2, pag. 31. (9) Catech., 28, c. 8; Journel, 851-853; cfr. Auctorem de Sacramentis, lib. 4, n. 14; Journel, 1339 ; STus. AuausTINUS, Senno 172, c. 2, n. 2 ; Quaestio– nes in Heptateuch., lib. 3, q. 57; Journel, 1516, 1866, 1930,; STus. GREGO– RIUS MAGNUS, Dialog., lib. 4, c. 58; Journel, 2323. (10) De Missa, lib. 2, c. 3, in fine.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz