BCCCAP00000000000000000000583

DE FRUCTIBUS MISSAE, th. 13, n. 530-533 299 530. Adversarii.~Sunt Protestantes, qui ultro concedunt sacrificium Missae .(suo utique modo intellectum, nempe sensu largo et improprío) esse latreuticum et. eucharisticum, sed acerrime negant illud esse quoque propitiatorium; et in hac negatione adeo sunt conformes ut, etsi agnos– cerent in Missa veram rationem sacrificii, adhuc ab ea. removerent pro- pitiationem. . Ratio est evidens, quia, secundum ípsos, unum fuit sacrificium, taro perfectum et sufficiens, ut ipsum solum valeat ad redemptionem om– nium hominum et ad applicationem fructuum ab ipso acquisitorum. In– ter Christum Mediatorem et hominem, cuí applica'ri debent merita me– diationis Christi, nihil debet mediare juxta Protestantes; rejicienda igi– tur sunt sacramenta, quia per ipsa non confertur, nec producitur gra– tia; rejicienda est Missa, quia nihil per ipsam impetratur; .attamen taro ,sacramenta quam Missae ·sacrificfum valent in quantum excitant fidem, qua apprehendimus justitiam Christi aut in memoriam revocant mortero et passionem Christi (1). 531. Censura.- Est doctrina definita in Conc. Tridentino: «Si quis dixerit Missae sacrificium tantum esse laudis et gratiarum actionis, aut nudam commemorationem SCJ,Crificii in cruce peracti, non autem propitiatorium, vel soli prodesse sumenti, neque pro vivis et de– functis pro· peccatis, poenis, satisfactionibus et aliis necessitatibus of– ferri debere, a. s.» (2). Et in canone sequenti haec habet iterum contra Reformatores: «Si quis dixerit blasphemiam irrogari sanctissimo sacrificio irz, cruce perac– to per Missae sacrificium, .aut illi per hoc derogari, a. s.» (3). Pius XII abunde nos docet fines _sacrificii Mis.sae esse eosdem ac fines sacrificii Crucis: «Iidem praeterea praestituti fines sunt, quorum primus gloria est caelesti Patri tribuenda... Alter autem... finis eo spectat ut gratiae adhibeantur Deo debitae. Tertio autem loco, expiationis, placationis, reconciliationisque pro– ponitur finis... . Quarto denique loco, impetrationis habetur finis .. . » ( 4). 532. l.Q) Est 1atreu.tfoum et eucharisticum.-Omne saicrificium est, ex institutione sua, latreuticum et eucharisticum. Sed Missa est .verum ac proprie dictum sacrificium. Ergo... Et revera, quodlibet sacrificium in laudem et honorem Dei cedit, est,– que maxima et excellentissima gratiarum actio pro. beneficiis acceptis; cum enim istae duae notae s,int de essentia sacrificii in genere, sequitur id non posse abesse a nostro sacrificio, quod per anthonomasiam «eucha– risticum» appellatur. 533. 2.Q) Est p,:ropitiaforium. a) Ex ipsis verbis lnstitutionis: nam dicitur: «IIic est sangu'is meus qui pro multis effundetur in remissionem (1) LUTHERUS, De abroganda 11/Iissa priv., 2 p.; MELANCHT0N, De usu sacramenti et sacrificio; OALVINUS, Instit., lib. 4, c. 18, n. 13. (2) DENZINGER, 950, (3) DENZINGER, 951. (4) Encycl. Mediator Dei, AAS., 39 (1947), 549 sqs,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz