BCCCAP00000000000000000000583
298 DE SSMA. EUCHARISTIA, th. 13, n. 528-529 CAPUT III DE FRUCTIBUS MISSAE 528. Connexio materiae.-Dictu:m est in superioribus sacrificium Crucis et sacrificium Missae eamdem habere victimam oblatam, eumdem– que offerentem principalem; et tantum differre inter se ratione actionis sacrificalis, in eo scilicet quod in Cruce Christus sese obtulerit cruente, dum in Missa nonnisi incruente immoletur; investigandum igitur nunc est utrum fructus sacrificii Missae, seu fines, sint identici cum sacrificio Crucis. Dicendum proinde nobis restat de fructibus hujus sacrificii tam in se quam quatenus nobis isti fructus applicantur; hinc duo capita, quorum primum agit de fructibus Missae ·in se spectatis; secundum vero, de valore sacrificii Missae" TBESIS 13.ª: Sacrificium Missae non solum est Iatreuticum et eucharisticum, verum etiam propitiatorium tam pro vivis quam pro defunctis. 529. Explicatio terminorum.- Jam ex superioribus scimus quid sit sacrificium latreuticum et eucharisticum; quapropter cum dicimus Mis– sam esse sacrificium latreuticum et eucharisticum dicere intendimus quod per ipsam honorem latriae, adorationis, reverentiae et gratiarum actionis Deo deferamus, simulque ei gratias agamus propter beneficia ab ipso accepta. Propitiatorium, quatenus et impetrat nova beneficia et placat Deum offensum, et remissionem obtinet péccatorum. In hoc praesenti statu non potest dari sacrificium propitiatorium quin sit simul impetratorium, eucharisticum et latreuticum, juxta ea quae superius dicta sunt. Aliqui auctores distinguunt inter sacrificium impetratorium et propi– tiatorium, quae tamen distinctio nobis non placet eo quod quaelibet propitiatio, et impetrationem et placationem includat. Attamen, quando .audis sacrificium Missae esse propitiatorium, non sic intelligas quasi per illud pretium solveretur nostrae redemptionis; hoc enim nihil aliud esset quam sacrificii Crucis dignitati et sufficien– tiae derogare; et ideo causam haberent Protestantes Catholicos malE'– dicendi; sensus igitur est quod per Missae sacrificium applicatur pre– tium nostrae salutis, semel in Cruce solutum. Praeterea sub hac voce «propitiatorium» subintelligitur etiam impe– tratio pro aliis necessitatibus sive spiritualibus sive temporalibus. Pro vivis et defunctis. Dicimus quod Missa sit sacrificium pro vivis et defunctis, quatenus per eam tam illis quam istis, in purgatorio de– gentibus, applicatio fiat meritorum Christi in ordine ad remissionem peccati et poenae. Quinam sint isti «vivi» et «defuncti»? Id in hac thesi non determi– namus; dicemus postea -in scholion.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz