BCCCAP00000000000000000000583

296 DE SSMA. EUGHARISTIA, th. 12, n. 526-527 Definitío sacrificii Missae.-Missa est, juxta Lepin, oblatio quam Christus facit suipsius, et quam Ecclesia facit Christi sub slgnis sym– bolicis immolationem Christi semel factam repraesentantibus (29). 527. Opinio Patris Aldama.-Cum sentenUae praecedentes proce– dant quasi a priori ex notione generali sacrificii, et ejus elementa essen– tialia non possint in sola consecratione utriusque speciei facile inveniri ut constat ex multiplicibus disputationibus a Theologis habitis, aliam viam quasi a posteriori ingressus est P. Aldama quae consistit in inves– tigatione documentorum ab Ecclesia dimanantium (30). Hinc, juxta documenta excerpta ex Concilio Tridentino (31). 1. 0 ) Missa est essentialiter Crucis repraesentatio, quae tamen non est nuda commemoratio, sed habet rationem veri sacrificii propitiatorii. 2. 0 ) Missa et Crux sunt simpliciter duo sacrificia. 3. 0 ) Essentialis differentia inter ·utrumque sacrificium non est in victima nec in offerente principali, sed tantum in ratione offerendi. 4. 0 ) Ratio offerendi seu actio sacrificalis est diversa, quia in Cruce fuit cruenta, in Missa vero incruenta. 5. 0 ) Missa ideo est sacrificium propitiatorium quia repraesentat ob– jective sacrificium Crucis; et haec objectiva et incruenta repraesentatic sacrificii Crucis sufficiens videtur ad salvandam veritatem sacrificii Mis– sae absoluti, quin aliud novum elementum requiratur in ordine ad ex– plicationem Missae tamquam sacrificii relativi. Praeterea, ex documentis Leonis XIII (32), Pii XI (33) et Pii XII (34), haec colliguntur: Lo) Missa non est sacrificium sólum relativum, sed etiam absolutum. (29) (30) (31) (32) (33) (34) Hujus sententiae hanc conscripsit P. GOYENA, S. J., recensionem: «Ad– miramos la hermosura de esta teoría, la selecta erudición del autor, la devoción encendida que tiene al Sacramento del Amor, la placidez y sere– nidad de su raciocinio, la moderación en la polémica, pero no podemos ad– mitir el principio en que estriba su discurso. Para nosotros la inmolación o destrucción, por lo menos moral, de la víctima, pertenece a la esencia del sacrificio;· la oblación será la parte formal, mas la material es la des– trucción, cuando menos moral». EstEccl., octubre, 1928. SThS., De SS. Eucharistia, n. 203 sqs. Christus reliquit Ecclesiae visibile sacriflcium «quo cruentum illud semel in cruce peragendmn repraesentaretur»; qua sacerdotes offerrent «Corpus et Sanguinem suum sub speciebus panis et vini». DENZINGEa, 938. «Et quoniam in divino hoc sacrificio, quod in Missa peragitur, idem me Christú.s continetur et incruente immolatur. .. docet Sancta Synodus sacrificium istud vere propitiatorium esse». DENZINGER, 940. «Una enim eademque est hostia, iden:\ nunc offerens, sacerdotum mi– nisterio... sola offer,endi · ratione diversa». Ibid. «Si quis dixerit Missae sacrificium tantum esse... nudam commemora– tionem sacrificii in cruce peracti, non autem propitiatorium... , a. s.». DEN– ZINGER, 950. Loquitur etiam de sacrificio eucp.aristico, «qua vivifica. ~ost~a, qua Deo Patri reconciliati sumus, in altan per sacerdotes quot1die 1mmolatur». CTr., 8, 962. - Per sacrificium Missae «supremum in Calvaria sacrificium admirabili modo renovatur». Encycl. Mirae caritatis, ASS, 34 (1901-2). 645. Sacrificium Missae «mortis ipsius non inanis quaedam nudaque com– memoratio, sed vera et mirabilis, quamquam incruenta et mystica, renovatio est». Ibid., 653. . . . . . . . , Sacrificium cruentum Crucis «sine temporis 1nterm1ss10ne 1n nostns a.ta – ribus incruento modo renovatur». Encycl. Miserentissimus Redemptor, AAS., 20 (1928), 170. «Augustum altaris sacrificium non mera est ac simplex Jesu Ohristi cru– ciatuum ac mortis commemoratio, sed vera ac propria immolatio; qua qui- ·.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz