BCCCAP00000000000000000000583
DE ESSENTIA MISSAE, th. 12, n. 526 295 eo quod ipse sit, et Sacerdos offerens, et Hostia pro nobis oblata; in tantum removere oporteret sacrificium coeleste in quantum de essen– tia sacrificii foret immolatio nova, quae cum sit absolute impossibilis in Christo glorioso et immortali, sacrificium redderet quoque imposi,ibile. Sed, uti scitur, sacrificium essentialiter consistit in oblatione alicujus rei. Sacrificium coeleste nihil aliud est quam continuatio sacrificii tetres– tris, eo quod eadem sit voluntas in Christo, idem propositum, eademque animi dispositio, sive qupad gratiarum actionem, sive quoad nostram a peccatis liberationem (28). Rursus haec oblatio non est ritualis, nec symbolica, eo quod iterum Christus directe immediate seipsum offerat pro nobis. e) Ad sacrific:i,u,m Christi in Missa.-At scimus, et quidehi nehiine discrepante, Christum sub speciebus panis et vini offerre quoque in Missa verum ac proprie dictum sacrificium; quomodo igitur sese habet baec Christi oblatio in Missa cum oblatione coelesti? ... Per Transsubstantiationem Christus fit praesens sub speciebus eo ipsissimo modo intrínseco quo est in coelo, cum suis scilicet moralibus dispositionibus tam ex parte animae quam corporis; unde etiam cum illa actuali oblatione qua sacrificium perágitur coeleste; Missa igitur es~ ipsum sacrificium coeleste, praesens facturo super alta:re, et quidem sensibile, pro nostra humana conditione. Sed quia tota nostra religio alligata est sacrificio Crucis, oportebat quod nostrum sacrificium re– praesentaret sacrificium cruentum Crucis; quam ob rem voluit Christtls seipsum in Missa offerri sub symbolis suam passionem et mortero re– demptricem significantibus; quod obtinetur in consecratione utr-lusque speciei, vi cujus corpus, separatum a sanguine, et sanguis, separatus a, corpore, mystice repraesentant immolationem Christi praetetitam. In consecratione Christus, sub utraque specie praesens, sese offert Deo Patri; haec oblatio non fit uno solo actu, in ipsa scilicet tantum consecratione, sed perdurat quousque sacerdos sacrificium consummat per communionem. Tam consecratio, vi· cujus Christus fit praesens, quam mystica im- · molatio quae sensibiliter repraesentat mortem Christi, opera sunt Ec– clesiae per suos ministros operantis; Christus tamen voluit ut in sua oblatione eucharistica .tota Ecclesia fieret suae oblationis particeps, ita ut ipse et offerret semetipsum et simul offerretur ab Ecclesia; sic sa– crificium illud esset certo nostrum sacrificium; Christus offertur ab Ec– clesia in ipso instanti transsubstantiationis, vi cujus substantia panis et vini convertitur in substantiam Corporis et Sanguinis Christi; Corpus et Sanguis Christi offeruntur ab Ecclesia, et quidem sub signis eucha– risticis, non aliter ac Christus ipsemet sese obtulit in Coena Ultima. Sic igitur oblatio Christi et Ecclesiae fiunt una sola oblatio, unum solum sacrificium, quod proinde nihil aliud est quam prolongatio sacri– ficii .cruenti et coelestis, nostrae humanae conditioni accommodata. (28) ·«Ainsi se continue eternellment au ctel l'oblation sacrificielle· qui a rem– ·pli la vle terrestre du Sauveur». Op. cit., pag. 746.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz