BCCCAP00000000000000000000583
294 DE SSMA. EUCHARISTIA, th. 12, n. 526 Expositio istius opinionis.-Distingui debet sacrificium personale, seu directum, a sacrificio rituali, seu symbolico; quae distinctio in classica definitione sacrificii a Sto. Augustino tradita nititur: «Sacrificium ergo visibile invisibilis sacrificii sacramentum, id est, sacrum signum est» (27). Sacrificium personale, seu directum, consistit in oblatione suipsius quam quaelibet creatura, et praesertim horno rationalis facere debet Deo, non alia de causa nisi quia Deus est auctor omnium rerum, a quo omnia quae apud nos sunt, recepimus; haee oblatio non consistit in nostra destructione, quae nihil conferret ad Deum honorandum, sed in nostra totali deditione, vi cuj.us ad Deum transferimur et unum quid, saltem amore, et voluntate, et intentione, efficimur. Sacrificium symbolicum, seu rituale, consistit in oblatione suipsius, ritu quodam externo sensibilizata, per quem ritum externum externe quoque Deo manifestatur, et veluti sub oculis ponitur, hominis totalis deditio; ad hunc finem horno eligit illas res sibi propinquissimas et aes– timatissimas, quae ideo externe Deo patefaciunt interiorem animi dis– positionem totalis erga Deum deditionis; sacrificium, ait el. Lepin, «im– plicat parvum quoddam drama», quatenus res sensibiles donantur Deo, ita ut. ad ipsum Dei dominium transferantur in signum totalis donatio– nis et translationis quam horno intendit facere cum Deo. Hanc distinctionem applicat nunc praeclarus auctor tam ad sacri– ficium Christi in Cruce quam ad sacrificium coeleste et eucharisticum. Applicatio istius doctrinae ad sacrificium Christi: a) Ad sacrificium Christi in Cruce.-Christus, durri his in terris no– biscum conversatus est, sacrificium fecit suipsius, non tamen symboli– cum seu rituale, verum directum et personale, quatenus sacerdos, in ae– ternum constitutus, sese Deo obtulit in pretium nostrae Redemptionis; non enim aliam victimam quaesivit ad suam totalem et plenam Deo Patri deditionem significandam, sed seipsum tradidit pro nobis, non tantum in morte, sed etiam a primo instanti suae vitae, quum ingressus est in mundum. Sacriñcium igitur Christi incoepit in ipso instanti ingredieildi in hunc mundum, et continuavit per totam suam vitam et passionem, usque tandem in cruce completum et consummatum fuit. Nullus proinde in– veniri debet in hoc sacrificio ritus externus, quo praedictum sacrificium conficeretur; ipse enim Christus directe et immediate seipsum obtulit Deo, non vero aliquid aliud sui repraesentativum. b) Ad sacrificium Christi coeleste.-Sicut in terra, sic e.tiain in coe– lo, Christus Sacerdos et hostia, sese offert Deo Patri, non jam ad im– molationem futuram, sed ad applicationem suorum meritórum semel in Cruce acquisitorum; offert certo merita sua, suamque passionem, pro nobis; sacrificium igitur coeleste verum est sacrificium ex parte Christi, (27) De .civ. Dei, lib. 10, c. 5.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz