BCCCAP00000000000000000000583

DE ESSENTIA MISSAE, th. 12, n. 525-526 293 illic redemptionem operaretur, quia tamen per mortem sacerdotium ejus exstinguendum non erat, in coena no,vissima, ut dilectae s1)onsae suae Ecclesiae, visibile, sicut hominum natura exigit, relinqueret sacri– ficium quo cruentum illud semel in cruce peragendum reprnesentare– tur, ejusque memoria. in finein usque saeculi permaneret... Corpus et Sanguinem suum sub speciebus panis et vini Deo .Patri obtulit... » _(24). b) Juxta P. de la Taille,· Christus sacrificium' non offert quoties Mis– sae sacrificium peragitur, nisi ,quatenus ipse sacrificium instituit nobis– que potestatem dedit illud offerendi. Jamvero haeé doctrina non solum Theologis, sed neque Concilio Tridentino apparet consentanea, nam Tri– dentinum haec habet: «Una eademque est hostia, ídem nunc offerens sace 1 rdotum ministe– rio, qui se ipsum nunc in cruce obtulit, sola offerendi ratione diver– sa» (25). Ad theologos autem quod attinet, dícendum est majon;m eorum par– tem admittere talem . ipsius Christi oblationem . in Missa, ut ipsemet Christus eliciat actum offerendi _(26). Missis his aliisque minor'is momenti difficultatibus, quae contra hanc sententiam cumulantur, posset fortasse haec opinio sustineri ad. ex– plicationem essentiae sacrificii Missae, quatenus per eam mystica habe– tur Christi immolatio sub speciebus panis et vini peracta, per quam victima, semel cruente immolata et .in suo statu victimali in coelo per– durans, a nobis offertur in remissionem peccatorum. 526. Opinio Dom. Lepin.-Postquam Dominus Lepin, in suo opere antea citato, crisi subjecit omnes sententias quae a saeculo IX usque ad nostra tempora in lucem prodiere circa Missae sacrificium, et deni– que attentissime examinavit thesim P. Mauritii De la Taille (quam om– nium modernarum «splendidiorem» appellat), statim colligit ipse notio– nes ad efformandam aliam synthesim, ·in qua difficultates, in quantum fieri potest, dissipentur; proficiscitur el. auctor ex traditionali notione de sacrificio-oblatione, ita ut nulla -requiratur destructio nec immuta– tio; haec est, ait ipse, idea traditionalis usque ad tempora Protestan– tismi, quando aliqui Theologi catholici, quibusdam objectionibus protes– tanticis pressi, aliam incedere viam convenienter aestimarunt in ordine ad praedictarum objectionum meliorem solutionem; at frustra omnino, uti constat ex his quae supra dicta sunt. Synthesis Domini Lepin tam pulchra tamque splendida primo sal– tem intuitu apparet ut non tantum probabilis, verum etiam vera et unica censeatur; talis praeterea in ea elucet unitas inter oblationem Christi in sacrificio Crucis, et in sacrificio coelesti, et in sacr'i.ficio eu– charistico, ut mentem et cor dulciter rapiat in consensum; aliqua tamen sunt, quae, si admitterentur, exigunt ut alía, et quidem fundamentalis– sima, utputa esentia scrificii Missae in sola consecratione, mutari de– beantur. (24) (25) (26) DENZINGER 938. DENZINGER, 940·. Ofr. LEPIN, Op_ cit., pag. 713; cfr. de hac theorta PUIG DE LA B., La esen– cia del sacri/-icio de lci Misa, in EstEcl., 8 (1929), 363-380; 10 (1931), 65-96, 385-406, 538-553; 11 (1932), 95-103; ALONSO, El sacrificio eiwarístico de la Ultima Cena del Se-ñor seg1ln los teólogos, in EstEcl., 11 (1932), 145-166, 323-368, 461-483; 12 (1933), 33-63. 177-198.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz