BCCCAP00000000000000000000583

292 DE SSMA. EJUCHARISTIA, th. 12, n. 525 crificium illud quod in Cruce erat consummandum. Reperitur quidem immolationis realitas in passione mortis; at in symbolica immolatione coenae elucet potissimum oblationis liturgicae proprietas» (22). Ex quo facile colligitur P. De la Taille nonnisi unum admittere sacri– ficium Christi nostrae redemptionis, cujus oblatio sacerdotalis in Coena, immolatio vero in Cruce reperiuntur; Coena et passio sunt duae partes unius sacrificii, quod incipit in Coena cum oblatione liturgica, et in Cruce perficitur cum morte Christi. At, juxta sententiam P. De la Taille in sua prima Elucidatione expo– sitam, sacrificio jam peracto accidere potest aliqua externa perfectio, ex eo scilicet quod Deus oblationem sacrificalem signo quodam externo acceptet; hanc acceptationem multipliciter significavit Deus in sacri– ficiis antiquis, sive ignem de coelo super victimas immittendo easque devorando, sive per infusionem sanguinis super altare, quod vices ge– rere censebatur ipsius Dei, sanguinem benigne recipientis. Jamvero hanc extrinsecam perfectionem deesse sacrificio cruento, nu– llatenus censendum est. «Porro, hujusmodi complemento non caruit sacrificium Christi, sed aeternaliter gaudet consummatum resurrectione gloriosa atque ascen– sione in coelum, ubi vivit perennis hostia» (23). Sicut igitur victimae, igne divinitus immisso devoratae, censebantur a Deo acceptatae et ad ipsum transmissae, sic pariter Christus, in Cruce immolatus, igne divinae gloriae per Resurrectionem fuit manifeste a Deo acceptatus, et per Ascensionem in coelum delatus, ubi Christus-hostia in suo statu victimali gloriosissimo vivit in aeternum semper paratus ad interpellandum pro nobis; quo etiam fit ut perseveret in coelo sacrifi– cium Christi, non tamen sacrificium activum (quasi Christus iterum atque iterum oblationem faceret suipsius), sed passiVum, in quantum scilicet durat hostia in suo esse hostiae acceptatae. Ex dictis facile consequitur quid censendum sit de sacrificio eucha– ristico Missae, a nobis toties repetito: Christus, qui semel sese Deo Patri obtulit ad immolationem in Cruce cruentam, manet tamquam vera hos– tia in coelo; non tamen ipse sese nunc offert in singulis sacrificiis, sed ipse ministerio sacerdotum per ipsam immolationem mysticam Eucha– ristiae offertur Deo Patri; sacrificium igitur nostrum in eo est quod hostia passionis, in aeternum in suo esse perdurans, fiat nostra, eamque Deo offeramus ad sanctificationem Christifidelium. Crisis.-Multa sane sunt quae. de praecedenti opinione possemus di– cere, quae tamen, brevitatis causa, omittimus; quapropter sufficiat alia innuere maximi momenti. a) Concilium Tridentinum videtur admittere in Christo duo sacri– ficia numerice distincta, cruentum unum in Cruce, alterum vero in– cruentum in Coena, ac proinde duas pariter oblationes: «Is igitur Deus et Dominus noster, ait Concilium, etsi semel seipsum in ara crucis marte intercedente Deo Patri oblaturus erat ut aeternam (22) !bid., pag. 101. (23 J !bid., Elucidatia 12, pag. 131.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz