BCCCAP00000000000000000000583
10 DE SACRAMENTIS IN GENERE, th. 1, n. 8-9 cilium Dunelmense, ann. 1217; Oxoniense, ann. 1222; Londinense, an– no 1237, in quibus enumerantur septem sacramenta (19).- Ex Theologis: Denique, Theologi omnes, nullo excepto a saeculo XII post Petrum Lombardum, septem esse sacramenta admittunt tamquam fidei dogma ab omnibus profitendum; et nota berre, quod quando haec connumeratio septem sacramentorum saec. XII orta est, non apparet tamquam aliquid novum, ignotum in Ecclesia, sed tamquam veritas om– nibus nota, diuturno usu constantique praxi frequentata; neque de exis– tentia septenarii numeri sacramentorum habita est aliquando ínter Theologos disputatio, sed, hac supposita, de eorum essentia, efficacia et de momento institutionis Scholastici longas pro more suo statuerunt investigationes. Hoc tamen argumento irrident Neo-critici et Modernistae; pro ipsis est argumentum theologicum, cui nullam adscribunt auctoritatem, quandoquidem ignorare volunt ea quae de infallibHitate Ecclesiae, Pa– trum Theologorumque consensu in Theologia Fundamentali dicta sunt; ipsi acquiescent argumentis historicis,, historia vf:ro, inquiunt, penitus tacet usque ad saeculum XII, in quo septenarius numerus sacramento– rum ope evolutionis efformatus est. Proponamus ergo nunc argumentum historicum, quod usque ad saecu– lum V descendit. 9. Argumentum secundum: E consensu omnium dissitarum ecclesia..: rum cum Ecclesia Romana.-Orrines S€ctae siv€ schismaticae sive hae– reticae, decursu temporis, ab Ecclesia Romana divulsae, septenarium numerum sacramentorum unanimiter retinuerunt tamquam dogma ab Apostolis traditum. Atqui iste consensus argumentum est inaequivocum apostolicitatis istius doctrinae. Ergo septenarius numerus sacramento– rum est veritas revelata. Prob. major.: Nestoriani et Monophysitae, «inde a saeculo V ab Eccle– sia dissecti eamdem septem mysteriorum fidem retinuerunt et adhuc profitentur» (20); iste consensus videri potest in eorum libris liturgicis, in attestatione suorum Episcoporum et Theologorum, in suis praedica– tionibus (21). Ecclesia Graeca, quoties de dissidiis theologicis cum Ecclesia Romana tractavit, prae:Sertim in Conciliis Florentino et Lugdunensi, ut, his remo– tis, unio Graecorum et Catholicorum efficeretur, numquam mentionem fecit de diverso numero sacramentorum; adduxit utique diversitatem in administratione Baptismi, Confirmationis et Eucharistiae, aliaque mino– ris momenti; quomodo igitur vel cogitari potest diversitatem inter nos et illos adfuisse, neque eam in medium attulisse? ... (19) (20) (21) Msi:., XXII, pag. 1110, 1173; XXIII, pag. 447; cfr. J. DE GHELLINCK, A pro– pos de quelques affirrnations du nombre septenaire des sacrements au XII siecle, in RechScRel. (1910), 493-497; E. DHANIS, Quelques anciennes formules septenaires des sacrements, in RechHistEccl., 26 (1930), ·577-608; 27 (1931), 5-26. FRANZELIN, op. cit., pag. 269. Cfr. plura testimonia apud FRANZELIN op. cit., et praecipue M. JumE, Theo– logia dogmatica christianorum orienialium ab Ecclesia Catholica dissiden– tium, 3, 15-26 ; 5, 280 !3qs.; TH. SPACIL,, Doctrina Theologica Orientis sepa– rati de sacramentis in genere, OrOHAn., 113, 65-80.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz