BCCCAP00000000000000000000583

DE ESSENTIA MISSAE, th, 12, n. 525 291 cundum ipsum, nihil aliud est quam répi;aesentatio passionis dominicae, simul ac no.stra oblatio ejusdem hostiae semel in Cruce immolatae, et in suo statu victimali pro semper relictae. «Inde commemorationi accedit ratio veri sacrificii, quod primo: in sacramento, qua effigies seu commemoratio passionis exhibetur, con– tinetur ipse Christus relictus ex passione sua in vero statu hostiae per gloriam consummato; e.t secundo, quod ipsa immolatione sacramentali, per nos iterata, involvitur ac peragitur vera nostra oblatio demonstratae hostiae. Est autem verum sacrificium oblatio sensibilis vera vere immo– latae hostiae. Est igitur Missa nostra sacrificium verum, quamvis ve– ra, h. e. cruenta, immolatio nulla reperiatur nisi praesuppositive ex parte .Tudaeorur:n deicidarum et· terminative ex parte Christi theo– thyti» (18). Ut autem hanc sententiam el. Theologi aliqualiter intelligas, necesse erit aliquid praemittere circa sacrificium in genere, ubi notiones sacri– ficii praeoccupat ipse auctor in qrdine ad explicationem sacrificii eucha– ristici. Porro, sacrificium juxta De la Taille, est oblatio ritualis et liturgica alicujus victimae, vel immolandae, vel immolatae, ad deferendum Deo nostram internam deditionem. Quod sacrificium reponi debeat in quadam oblatione, tam evidens ipsi apparet ut admirationem potius causaret contrarium, cum non so– lum in Vetere, sed etiam in Novo Testamento exempla adsint claris-· sima (19). At non sufficit, juxta ipsum, quaelibet oblatio, sed illa tanttim quae est. sensibilis, ritualis, liturgica, actione externa et visibili peracta. «Ex praedictis consequitur ... requiri omnino quamdam oblationem ad Deum, eamque sensibilem, ritualem, liturgicam (id est opus liturgi exhi– bentem), sine qua nulla est litatio» (20). Praeterea requirit el. Theologus ad essentiam sacrificii propitiatiorii, quod res oblata aliqualiter immoletur, non quidem necessario in ipso momento oblationis, quippe quod immolatio etiam fieri poterit ante vel post actum oblationis. «Sacrificium ergo integratur ptoprie ex duobus: nimirum et actu (externo) offerendi et immolatione, quippe quia victima vez offeratur immolánda, vel offeratur immolatione, vez offeratur immolata. Neque oblatio, neque immolatio secundum se solam sumpta, sufficit ad statum victimae conferendum, sed requiritur utraque» (21). His igitur principiis statutis, facile explicat sacrificium Christi in Cruce, et sacrificium eucharisticum Missae; nam, cum nullibi inveniatur Christi liturgica oblatio praeter illam quae in Coena peragitur, in qua sub signis symbolicis panis et vini sese obtulit Deo in Cruce immolan- dum modo cruento: . . «Coena igitur et Crux ínter se complent. In Coena incoeptum est sa- (18) Ibid., Elucidatio 24, pag. 303. (19) Mysterium Fidei, pag, 6, in nota. (20) Ibta., pag. 11. (21) Ibid, pag. 11.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz