BCCCAP00000000000000000000583

29ú DE SSMA. EUCHARISTIA, th. 12, n. 524-525 «At vero si contigerit rem offerri, non in propria, sed in aliena specie, tune ad rationem sacrificii, in quantum hujusmodi, nihil aliud posset requiri nisi ut res illa sub sacramentalibus signis in quodam externo ha– bitu mortis praesens sisteretur» (14). Haec principia applicat nunc el. Theologus sacrificio Missae, cujus totam essentiam in sola corisecratione utriusque speciei reponit; per consecrationem igitur Christus fit praesens sub specie panis; sanguis· sub specie vini, et sub his signis totus Christus offertur; at, corpús, se– paratum a sanguine, et sanguis, separatus a corpore, ponunt Christum in quodam externo habitu mortis, qui sufficit ad significandam immo– lationem, quae est de essentia sacrificii. «Hinc, licet in Missa Christus non mactetur in se et realiter, sed mys.., tice tantum seu apparenter et externe, in quantum ejus corpus et san– guis externe repraesentatur sub sacramentali habitu mortis et destruc– tionis, Missa tamen est verum ac proprie dictum sacrificium, quia exter– na haec repraesentatio reale est subjectum symbolicae significationis, quae sacrificio competit, et in ea vere consistit incruenta illa immolatio, cruentae repraesentativa a Tridentino asserta» (15). Crisis.-Haec sententia el. Billot videtur etiam peccare per defectum, non aliter ac sententia Vasquezii, eo quod victimae destructio nonnisi apparens videatur, per signa scilicet sacramentalia panis et· vini, quae repraesentant corpus a sanguine, sanguinem a corpore separatum. «Sacrificium enim omne in oblatione verae hostiae est positum, nec verum erit sacrificium, si desit veritas aut oblationis aut hostiae. Veri– tas autem hostiae deest, ubi nihil adest immolatitii nisi secundum ap– parentiam externam alienamque, non autem secundum proprium in– ternumque habitum» (16). Sensit difficultatem el. Billot qui, in objectione quam sibi ipsi pro– ponit, eam vult penitus dissipare tribus animadversionibus appositis; at frustra, ut mihi videtur, nam quaevis nova Christi immolatio reji- . cienda est, et in hoc omnes, et omnium praecipuus, ipse Billot, consenti– mus; sed immolatio, quae tota se habeat ex parte apparentiarum ex– ternarum non sufficit ad hoc ut sit verum sacrificium; signum quidem. habetur, sed sine ulla realitate. 525. Opinio P. MauritU, De la Taille.-Hisce ultimis teniporibus– quaestiones de sacrificio Missae agitatae sunt ope praesertim Mauritii De la Taille, S. J., qui in suo opere antea citato «Mysterium Fideb synthesim quamdam confecit doctrinalem in ordine ad elucidationem istius mysterii (17). Post primam elucidationem, in qua ad examen proposuit orones notiones quae ad sacrificium in genere spectant, statim ipsas notiones applicat tum ad sacrificium Christi cruentum oblatum in Coena et con– summatum in Cruce, tum ad sacrificium eucharisticum Missae, quod, se- (14) (15) (16) (17) Apud LEPIN, op. cit., pag_ 607; (haec verba aliaque sequentia non inve– niuntur in mea editione operís Bu.LOT, ann. 1924). HERVE, op. cit., pag. 104. DE LA TAILLE, op. cit., pag. 314. , DE LA TAILLE, Mysterium Fidei (Parlsiis, 1931).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz