BCCCAP00000000000000000000583
DE ESSENTIA MI8SAE, th. 12, n. 523-524 289 praesentia ut repraesentent sacrificium cruentum Crucis ejusque sint commemoratio; hoc autem perfecte habetur per consecrationem utrius– ,que speciei (11). Crísis.~Haec sententia peccat per defecturn, sicuti aliae peccabant per excessum; nam Vasquez contentus esse videtur curn sirnplici reprae– sentatione praeteriti sacrificii ad constituendui;n verum sacrificium; ,quapropter si in consecratione nihil aliud haberetur nisi quaedam sa– crificii Crucis repraesentatio, non possemus dícere in Missa haberi ve– rum ac proprie dictum sacrificium _(12). 524. Opinio P. Bmot.-Id quod el. Billot displicet in sententia Vas– quezii, est defectus, seu absentia immolationis, cum ad constituendum verum sacrificium non sufficiat, juxta ipsum, oblatio rei sensibilis, verum etiam requiratur quaedam victimae immolatio seu destrUctio; ideoque el. Billot dicit. consecrationem habere in se rationem sacrificii, «tormaliter et praecise in quantum est incruenta Christi immolatio, per sacramentalem seu mysticam corporis a sanguine sub distinctis specie– bus panis et vini separationem» (13). Ejus expositio.-Ut haec tanti Theologi sententia in suo appareat va-• lore, largioribus verbis est enuntianda. · Sacrificium, juxta Billot, est ritus quidam sensibilis et externus, qui :symbolice significat interiorem adorationis affectum; non est signum pure ad placitum, sed symbolicum, quippe quod habeat quamdam simi– litudinem cum interiori sacrificio significando, non aliter ac quemad– módum de sacramentis dictum est. Nunc autem, ille actus externus, symbolice significans internum ac– tum adorationis, convenientissime repositus est in oblatione rei sensi– bilis per ejusdem realem aut aequivalentem destructionem; nam talis actus per se idoneus est ad significationem interioris affectus hominis, .sese devoventis Creatori suo, cui omnis vita debetur. Sed (quod valde notandum est), cum destructio victimae nihil aliud prae se ferat quam externe significare id quod interius horno experitur, necessaria non est destructio realis, se_d sufficit quaelibet destructio, etiam mystica, dummodo sit apta ad talem significationem exprimendam. Quando victima offertur in propria specie, destructio esse solet vera et realis; quando vero offertur in aliena specie, (quod tamen nonnisi in sacrificio eucharistico accidit) sufficit destructio mystica, talis scilicet quae non verificatur in ipsa victima qua tali, (quae tamen si daretur, nihil prodesset cum non caderet sub sensibus), sed in illis signis aut rebus quae victimam ponunt in quodam externo habitu mortis. (11) (12) (13) VAS.QUEZ, in III, disp. 222, c. 7-9; PERRONE, De Eucharistia, p. 2, c. 1; LEPIN, op, cit., pag. 402--410, 604-606.- «si ergo in Missa, ait Billot, nihil plus esset qu:am sacrificii crucis reprae– sentatio, haberetur quidem veri sacrificii commemoratio, non autem verum sacrificium in actu». Op, cit., pag. 632. BILLOT, op, _cit., pag. 632. Hanc sententiam plures theologi secuti sunt; inter alias, GARRIGOU-LAGRANGE, De Eucharistia, p. 2, c. 2, a. 2; LERCHE:a, loe. C!t,, th. 48; PUIG DE LA BELL~CASA, loe. cit., n. 5·23-534; FILOGRASSI, loe. cit., 292-313; ALASTRUE-Y, loo. cit., 394 sqs. MAN, THEOL. DOGM.-·IV.-20
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz