BCCCAP00000000000000000000583

288 DE SSMA. EUCHARISTIA, th. 12, n. 52'1-523 b) Doctrina Lugoniana non tantum sese opponit incorruptibilitati et glorioso statui Corporis Christi, verum etiam talem ponit in Christo novam immolationem in singulis consecrationibus, ut posset Missam constituere verum sacrificium independenter a sacrificio Crucis; nova enim victimae immolatio novam quoque efficit actionem sacrificalem; quo pacto perit necessario unitas ínter sacrificium Crucis et sacrificium Missae (7). · c) Accedit quod ratio sacrificalis non possit formaliter poni in illa. ipsa actione qua victima praeparatur ad hominis usum; sic enim prae– paramus na-bis coenam, et non oblationem facimus Deo (8). 522. Opinio Lessii.-Consecratio est sacrificium, quat-enus verba con– secrationis ex se tendunt ad realero separationem corporis a sanguine Christi, cum ex vi verborum sub specie panis sola substantia Corporis ponatur praesens, caetera alia nonnisi ex reali concomitantia, quatenus impossibile est quod ea omnia quae sunt cum Christo indissolubilia, non invéniantur ubi adest corpus; at hoc accidit quasi per accidens (9). Crisis.-a) Falsum est suppositum istius opinionis, nam verba con– secrationis in tantum tenderent ex natura sua ad realem separationem, in quantum verba consecrationis excluderent sanguinem, et viceversa, quod non sustinetur. b) Consecratio non mutat corpus Christi, sed tota quanta mutatio est in hac mirabili conversione, in sola substantia panis et vini inve– nitur; hoc jam posito, vel sanguis Christi praesupponitur realiter se– paratus, vel realiter ei unitus. Si autem sanguis praesupponitur realiter separatus, separatio non fit ex vi verborum; si vero ptaesupponitur realiter unitus, separatio non fiet ex vi verborum, cum juxta praedicta consecratio non valeat inducére in Christo ullam mutationem. c) Sed adhuc falsitas hujus sententiae eo apparet clarior si consi– deratur quod occisio locum de facto non habet, sed haberet nisi per ac– cidens impediretur; habenda igitur foret consecratio quasi irritus co– natus ad realem Christi occisionem, quasi ictus gladii «qui cum ex sese deberet ferire ad mortem, per accidens tamen a consecutione sui effec– tus impediretur» (10). Jamvero sacrificium illud in quo victima non habetur, sed haberetur si talis conditio verificaretur, quae tamen non verificatur, sacrificium non est nec dici potest; aliis verbis, ibi haberetur verum sacrificium si verba consecrationis essent revera efficacia; cum igitur haec conditio plane deficiat, deficiat necesse est et sacrificium verum, quia nulla est immolatio. 523. Opinio Vasquezii.-Vasquez distinguit inter sacrificium absolu– tum et sacrificium relativum; ad primum requiritur destructio realis victimae, non autem ad secundum, quale est sacrificium eucháristi– cum; in quo sufficit' quod Corpus et Sanguis Christi ita realiter fiant (7) Cfr. DE LA TAILLE, op. cit., ibid. (8) Cfr. BILLOT, DE LA TAILLE, loe. cit. (9) De perf. cliv., lib. 12, c. 13, n. 97; BILLUART, diss. 8, a. 2, dico 3.0; LEPIN, op. cit., 533-539, 602-604. (10) BILLOT, op, cit., pag. 631,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz