BCCCAP00000000000000000000583

DE El;IBENTIA MISSAE, th. 12, n. 520-521 287 520. Opinio Suarezii.-Consecratio utriusque specie1 est sacrificium, quatenus destruitur panis ut producatur Christus; admittit enim Sua– rezius necessitatem cujusdam destructionis ad rationem sacrificii. Nunc autem, in sacrificiis Veteris Testamenti ·quae erant imperfecta, ipsa res principaliter oblata destruebatur; in sacrtficio, e contra, eucha– ristico, omnium perfectissimo, clestruitur res sensibilis, nempe substantia panis et vini, non tamen in nihilum, sed in ordine ad productionem al– terius rei, quae est res principaliter oblata, nempe Christus; aliis verbis, etsi ad verum sacrificium ·requiratur semper actio destructiva, non ta– men requiritur actio destructiva in pejus, qualis erat in sacrificiis im– perfectis Veteris Testamenti, sed sufficit actio destructiva in melius, qualis profecto invenitur in nostro sacrificio Novae Legis, in quo subs– tantia panis et vini destruitur ut producatur Christus (2). Crisis.-a) Haec sententia contradicit notioni verae _Transsubsta:ti– tiationis, ut ex supra dictis luculentissime constat; quare non potest ullo modo a nobis admitti. b) <<Nihil potest magis opponi communi omnium hominurri sensui, quam assertio adstruens rerri aliquam sacrifiéari quando et quatenus producitur» .(3). 521. Opinio Lugonis, Franzelin, etc.-Consecratio utriusque speciei est sacrificium, quatenus Christus, vi consecrationis, ponitur in statu quodam decliviori, «qua redditur, ait Hurter, inutile ad usus humanos corporis humani et aptum ad alias diversos usus per modum cibi» ( 4). Juxta hos igitur theologos, Christus adeo dimittitur in Eucharistia, ut ibi sit per modum rei inanimatae, tamquam truncus, vel tamquam stipes, sine ulla actione sensitiva nec intellectiva, in quantum istae actiones sunt funcUones animae et corporis (5). Crisis.-a) Haec omnia non possunt a nobis ullatenus admitti, eo quod juxta notionem superius traditam Transsubstantiationis et modi essendi Christi in sanctissimae Eucharistiae sacramento, Christus non muteter in se, nec aliquid patiatur in sua quantitate, nec figura, nec statura; Christus proinde per Transsubstantiationem fit praesens in al– tari sicut ipsemet est in coelo, hac unica differentia; quod in coelo adest localiter, commensurando scilicet suo corpore partes spatii, dum in altari sit per modum substantiae, conse•quenter ad mirabilem con– versionem totius substantiae panis in substantiam Corporis Christi; est igitur Christns in Eucharistia vivens non aliter ac in coelo, potens scili– cet elicere orones actus vitae cum sensitivae tum intellectivae; Christus non ponitur in Eucharistia in statu decliviori mortis, quod,_si semel con– cedE,retur, consequens esset nos sacerdotes pejores esse Judaeis dei– cidis (6). (2) SUAREZ, De Eucharistia, disp. 75, sect. 5 et 6. (3) BILLOT, OP. Cit., pag. 629. (4) DE LUGO, disp, 19, sect, 5; FRANZELIN, op. cit., th. 16; cfr. LEPIN, op. cit., pag. 426 sqs., 586 sqs.; HURTER, n. 419. (5) Hanc ideam exinanitionis prae omnibus descripsit FRANZELIN; ov. cit., pag, 403 sqs. (6) Cfr. BILLOT, OP. cit., pag, 629; DE LA TAILLE, op, cit., pag. 313.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz