BCCCAP00000000000000000000583
286 DE SSMA. EUGHARISTIA, th. 12, n. 519 Nunc autem, quaestio, antiquis ignota, venit consideranda, quae ita enuntiari potest: quo pacto consecratio, in qua reposuimus totam essen– tiam sacrificii, verificet rationem sacrificalem oblationis. Aliis verbis, si sacrificium definitur: Oblatio rei sensibilis, Deo facta, a ministro legi– time constituto ... , quomodo aut qua sub respectu haec definitio inve– nitur in sola consecratione utriusque speciei? Uti patet, non una, sed multiplex sententia a diversis Theologis fuit proposita; nec mirum, quandoquidem in praesenti nihil aliud agitetur nisi applicatio quaedam definitionis sacrificii in genere ad sacrificium eucharisticum; et sacrificium eucharisticum, licet in se verum, immo verissimum, non tamen ejusdem conditionis statim dignoscitur ac sacri– ficium quodlibet, utputa sacrificium cruentum Crucis, aut aliud quod– cumque Veteris Testamenti. Quapropter, cum aliqui Theologi sacrificium in genere definierint oblationem rei sensibilis cum ejus destructione aut immutatione, sive reali, sive saltem mystica, debuerunt haec duo elementa in consecratio– ne invenire; sed en maxima difficultas, quia Christus, seu victima obla– ta, offertur quidem in consecratione, at non destruitur, nec immutatur, quia gloriase et impassibHiter regnat in coelis; attarhen, cum impossibile _sit Missam esse vere sacrificium quin simul verificet id omne quod ad sacrificii essentiam dictum jam fuit pertinere, necesse habuerunt prae– dicti Theologi in Eucharistia ea omnia investigare quae ad sacrificium in genere pertinebant tamquam essentialia; hinc recursus ad subtili– tates, et aliquando etiam ad tales sententias quae statim rejiciUntur ut parum probabiles, immo etiam ut falsae vel ridiculae; aliqui enim, ne– cessitate coacti, immutationem viderunt in pane et vino, quorum subs– tantiae destruuntur in ordine ad productionem Corporis et Sanguinis Christi; alii id invenerúnt in communione sacerdotis quatenus victima, Deo oblata, per sacerdotem consumitur; alii in sola consecratione, in quantum sub speciebus est Christus praesens sensibus et vita tam sen– sitiva quam spirituali prorsus privatus. Quia tamen haec omnia impossibilia existimarentur, non alia de c:!ausa nisi quia Christus gloriase est in coelo et ideo cujuslibet immuta– tionis realis· in Eucharistia absolute incapax, alii alia via censuerunt esse proceci.endum, admittendo scilicet quamdam immutationem non realem, sed tantum mysticam, aut distinguendo inter sacrificium abso– lutum et sacrificium relativum. Alii denique, positis principiis de essentia sacrificii in genere, nolue– runt ad rem praesentem devenire, eo quod nulla ipsis appareat via con– ciliandi sacrificium eucharisticum cum notionibus antea datis de sacri– ficio in genere (1). Paucis igitur verbis sententias exponemus, simulque quid de ipsis dicendum sit, innuemus. (1) Cfr. de ha re LEPIN, op. cit., pag. 721: «Vouloir rendre compte du sacri– fice eucharlstique et placer malgré tout l'essence du sacrifice dans l'idée de destruction ou d'immolation, c'est done s'engager en des embarras. in– extricables, et dans une véritable impasse». Op. cit., pag. 727.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz