BCCCAP00000000000000000000583

DE ESSENTIA MISSAE, th. 12, n. 517-519 285 sed etiam, s1 m aliquo casu non posset ipse vel Corpus vel Sanguinem assumere, quilibet alius, etiam non jejunus, deberet specie~ manducare ut sacrificium suam habeat extrinsecam consummationem. 518: Objectio l.ª: Sacrificium est essentialiter oblatio rei sensibilis... (uti supra). A1iqui in consecratione utriusque speciei non adest oblatio rei sensibilis. Ergo in consecratione reponenda non est, essentia sacrificii Missae... Respondeo: Sacrificium est essentialiter oblatio rei sensibilis, ita ut ipsa obla– tio fieri possit vel expressis verbis, vel gestis, vel signis, vel etiam quocum.que alio actu in quo involvatur intentio offerendi, concedo; ita ut ipsa oblatio fieri possit tantum expressis verbis vel gestis, nego. ' Ad sacrificium, utique requiritur oblatio rei sensibilis; sed tamen haec oblatio fieri potest, vel expressis verbis, vel quocumque alío actu qui de se importet dona– tionem; sic e. g. actus sistendi victimam ante altare sacrificii esset jam quaedam -0blatio; immo in Vetere Testamento sacerdotes quandoque victimam immolabant, et nullum alium actum specialem oblationis exercebant; ipso enim actu mactativo victimae implicata erat quaedam oblatio. Objectio 2.a: Christus non solum consecravit, sed etiam panem fregit. Ergo ad essentiam sacrificii pertinet fractio panis. Respondeo : a) Panem fregit ante, non post consecrationem. b) Fractio panis est, ut constat, actio in una sola specie et sacrificium Missae esse debet in utraque, cU:m sit secundum ritum Melchisedech. e) Posset fractio panis omitti ob quamdam gravissimam rationem juxta rubri– cam in Missali. Objectio '3.ª: De ratione sacrificii est ut sacerdos participet de hostia a se oblata. Ergo communio sacerdotis debet etiam pertinere ad essentiam sacrificii eucharistici. Respondeo : a) Non semper sacerdotes de sacrificio participabant. b) Constat, et est de fide certissimum, Christum sacrificium in Ultima Coena obtulisse; non tamen constat ipsum communicavisse. Jamvero si sumptio sacerdotis esset de essentia sacrificii, id deberet eadem certitudine constare. Objcctio 4.a: Ecclesia, etiam post consecrationem, applicat fructus sacrificii, scili– cet in commemoratione pro defunctis. Atqui id non posset facere si tota essentia sa– crificii reponenda esset in consecratione utriusque speciei. Ergo... Respondeo: Negando majorem et suppositum ejus, nam applicare fructus sacri– ficii non pertinet ad Ecclesiam, sed ad sacerdotem in quantum gerit personam Chris– ti; haec autem applicatio, supposita in celebrante intentione faciendi quod facit Ecclesia, in ipso momento fit in quo consecratur. Post consecrationem sacerdos non applicat fructus Missae operis operati, sed tantum impetrat, tum nomine proprio, tum nomine Ecclesiae, et ideo dicitur _in rubrica: «Orat aliquaµ,tulum pro iis... » ART. II De modo quo consecratio utriusqu.e speciei vedficet notionem sa,crificii. 519. Connexio materiae.-Constat ex thesi praecedenti totam essen– tiam sacrificii eucharistici reponendam esse in sola consecratione utrius– que speciei, ita ut commimio sacerdotis, nec tamquam pars constitutiva, nec tamquam integrans, essentiam Missae ingrediatur; attamen quia consecratio ponit Christum per modum cibi et potus sub. altari, ac per hoc ordinem dicit ad manducationem et .potationem, communio sacer– dotis complet et consummat sacrificium Deo oblatum, per quam con– summationem horno particeps efficitur convivii coelestis.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz