BCCCAP00000000000000000000583
284 DE SSMA. EUCHARISTIA, th. 12, n. 516-517 516. In sola consecratione istae conditiones verificántur.-Quod fa– cile patebit si omnes conditiones simul .sumptae unicuique actioni ap– plicentur; tune statim apparet unam alteramve conditionem ei defice– re, ac proinde non constituere essentiam sacrificii Missae; quia tamen hoc opus nimis longum · esset, benevolo lectori relinquitur compro– bandum. Unum tamen erit nostrum in praesenti domonstrare, contra Bellar– minum, nempe sumptionem sacerdotis non pertinere uno modo ad ra- tionem sacrificii, tamquam partem essentialem. · Et revera, 1. 0 ) sumptio sacerdotis non fit in persona Christi,, sed in persona propria, et ad utilitatem propriam. Hanc difficultatem praevidit ipse Bellarminus, qui statim ac suam sententiam in medium protulit, sequentia verba adjunxit: «Neque obstat quod ista consumptio non videatur fieri in persona Christi, qui tamen est primarius sacerdos; nam Christus quidem non se ipse manducat, neque immediate consumit sacramentum; tamen ipse dici potest consumere, quia ad consummandum tradit» (11). At frustra omnino, quia aliquid alicui tradere ad manducandum, non satis est ut aliquis dicatur consumere ver alium. 2. 0 ) Sumptio ex se nihil habet unde sit passionis et mortis imag.o repraesentativa; nam certo actio manducandi significare quidem potest amicitiam Dei quam sacrificium nobis procurat, quasi unum quid effice– remur cum Deo; at nihil, et ne quidem remote, praedicta actio prae se fert unde sit imago, repraesentatio, cruenti sacrificii in Cruce. 3. 0 ) «Accedit denique ratio magis fundamentalis, quia sumptio est radicaliter inepta ad significationem quae sacrificio essentialis est» (12). Et revera id quod est sacrificio essentiale, est oblatio, Deo facta, .aii– cujus rei sensibilis; jamvero nulla actio forsitan ineptior ad significan– dam oblationem quam ipsa sumptio sacerdotis, illa scilicet in qua vic– tima ad propriam utilitatem hominum consumitur. «Numquid, quaeso, aliquid dicetur vere offerri Deo, per eam praecise actionem qua ab nomine in propriam utilitatem consumitur? Sane vero, quidquid sumitur, in ipso sumendi actu non offertur» (13). · Communio igitur sacerdotis non constituit essentiam sacrificii, sed est participatio sacrificii jam completi. 517. 2. 0 ) Sumptio tamen sacerd.otis pertinet ad co:mp,lem,entu:rn sa– crificii. a) Quia sacrificium cucharisticum talis est naturae ut Chris– tum nobis praesentet sub ratione cibi et potus. Jamvero cibus et potus ordinem intrinsecum dicunt ad sumptionem. Ergo sumptio dici debet pars integrans et complens sacrificium. Quae cum ita sint, facile intelligitur legislatio ecclesiastica circa sumptionem Corporis et Sanguinis Christi; sacerdos enim non tantum debet sumere easdem numero species a seipso consecratas in sacrificium, ( 11) Loe. cit. (12) BILLOT, OP. cit., pag. 625 (13) Ibid.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz