BCCCAP00000000000000000000583
DE ESSENTIA MlSSAE, th. 12, n. 514-515 283 omnino necessaria est, christifidelibus est tantummodo enixe commen.,– danda» (9). 515. 1. 0 Tota essentia .repon.enda est in consecratione utriusque speciet. Argu,m,entu;m.-In ill2. actione Missae reponi debet tota essentia sacrificii in qua istae conditiones verificentur: a) quod fiat in :nomine et in persona Christi ( quia Christus est principalis offerens sacrificii Missae); b) quod aptitudinem habeat ad repraesentandam passionem et mortem Christi ( quia Missae sacrificium est imago et repraesentatio sacrificii Crucis); e) quod fiat circa utramque speciem (quia Missa. est sacrificium secundum ordinem Melchisedech, .qui, juxta praedicta, in pane et vino sacrificavit); d) quod fuerit a Christo in Coena exercita ( quia est aliquid sacrificio essentiale), et e) quod ita fuerit a Christo instituta ut semper et ubique ab Ecclesia fuerit adhibita, ita ut, ea ablata, auferri etiam censeatur Missae sacrificium. Atqui omnes• istae conditiones in consecratione utriusque speciei, et in ipsa sola, verificantur. Ergo in sola consecratione utriusque speciei reponenda est tota essentia sacrificii Missae. Prob. minor.: Nam, a) consecratio fit in persona et nomine Christi; secus undenam verbis illis tanta vis adveniret ut totam substantiam panis et vini possent transsubstantiare in substantiam Corporis et San– guinis Christi? Praeterea, sufficit in mentem recolere ipsam formulam consecratio– nis: «H oc ·est corpus meum». b) Consecratio utriusque speciei aptitudinem habet ad repraesen– tandam passionem et mortem Crucis, eo quod tam Corpus quam San– guinem ponat sub signo sensibili veluti separata; nam ex vi verborum sub specie panis sola substantia Corporis Christi sit praesens; similiter sub specie vini, sola substantia Sanguinis. Rem ita explicat Pius XII: «Per panis transsubstantiationem in Corpus vinique in Sanguinem Christi, ut Ejus Corpus reapse praesens habetur, ita Ejus cruor; eucharisticae autem species, sub quibus adest, cruentam Corporis et Sanguinis separationem figurant. ltaque memo– rialis demonstratio Ejus mortis, quae reapse in Calvariae loco accidit, mortis indices Christus Jesús in statu victimae significatur atque os– tenditur» (10). ' e) Consecratio fit circa utramque speciem, uti constat. d) Consecratio fuit a Christo -in Coena exercita., cum ipse verba pro– tulerit ipsissima quae nos jussi sumus proferre. e) Consecratio utriusque speciei ita ab Ecclesia semper et ubique fuit adhibita ut nequidem in gravissima occasione, et nullo sub praetextu, et nulla exceptione, permiserit umquam celebrationem Missae slib una tantum specie ... Ergo ... (9). Encycl. Mediator Dei, AAS., 39 (1947), 563. (10) !bid., 548 sqs.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz