BCCCAP00000000000000000000583

282 DE SSMA. EUCHARISTIA, th. 12, n. 512-5.14 Haec est sententia Card. De Lugo, secundum quam sola consecratio utriusque speciei et oblationem et destructionem continet; sciendum enim est quod, juxta De Lugo, actio consecrativa ponit Christum in statu de– cliviori, quatenus nec vitam sensitivam, nec actus vitales possit ipse elicere; est igitur Christus quasi ad mortem redactus; est veluti des– tructus. · Attamen, sententiam Sti. Bellarmini approbando, statim subdit: «Cum hoc tamen stat, ipsam sumptionem pertinere ad substantiam et integritatem hujus sacrificii; nam per ipsam adhuc magis consumitur et destruitur victima. Nec repugnat aliquam victimam in eodem sacri– ficio duplicem destructionem subire; immo in holocausto necesse erat victimam prius ocidi, pastea adhuc magis destruí per totalem combus– tionem... Quare Bellarminus, ubi supra, bene advertit nostrum sacri– ficium assimilari holocaustis atque sumptionem correspondere combus– tioni, sicut consecratio correspondet occisioni» (6). Sexta sententia.- Tota essentia sacrificii Missae reponenda est in sola consecratione utriusque speciei, ita ut nihil aliud requiratur ad reddendam rationem sacrificalem sacrificii eucharistici; defendit tamen haec sententia sumptionem sacerdotis requiri ad Missae integritatem, quia «consecratio ponit victimam sub speciebus cibi et potus, ac per hoc, ordinem dicit ad sumptionem ut ad complementum sacrosancti illius commercii quod sacrificantes habemus cum Deo» (7). 513. Nostra sententia,.- Sententia, quam in thesi propugnamus, est illa quae in earum éxpositione sub sexta sententia continetur; dicimus igitur totam essentiam sacrificii Missae in illa sola actione reponendam esse in qua sacerdos, nomine Christi agens, verba pronuntiat sacramen– talia quibus non tantum Corpus et Sanguis Christi sub speciebus panis et vini fiunt praesentia, sed etiam sub illo signo sensibili in verum ac proprium sacrificium Deo offeruntur; requirimus tamen actionem quae <:onsistat in consecratione utriusque speciei; quod ita necessarium est ad sacrificium .ut si una sola species, utputa panis, consecraretur, adesset •quidem sacramentum, sed non sacrificium. 514. Censura.-Doctrina quam sustinemus dicenda est doctrina ca– tholica; eam enim defendunt omnes fere Theologi hodierni, et inter Veteres Stus. Thomas, Stus. Bonaventura, etc. (8). Hanc nostram doctrinam his verbis declarat Pius XII: «Eucharis– ticum sacrificium suapte natura incruentum esse divinae victimae im– molationem, quae quidem mystico modo ex sacrarum specierum separa– tione patet, ex earumque oblatione aeterno Patri peracta. Sacra autem Synaxis ad ídem integrandum pertinet, dumque administro sacrificanti (6) DE LuGo, De Eucharistia, disp. 19, sec. 5, n. 68. (7) BILLOT, op. cit., pag. 623. (8) STUs. THOMAS, III, q_ 80, a. 12, ad 2 et 3; STUS. BONAVENTURA, iri IV Sent., dist. 13, a. 1, q. 4; SUAREZ, De Eucharistia, disp. 75, sect. 5; VASQUEZ, in III, disp. 222, c. 5; et hodie communiter.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz