BCCCAP00000000000000000000583
DE NUMERO SACRAMENTORUM N. L., th. 1, n. 7-8 g. Et Stus. Pius X, qui errores Modernismi damnavit, hanc ipsorum propositionem interdixit: «Opiniones de origine sacramentorum quibus . Patres Tridentini imbuti erant, quaeque in eorum canones dogmaticos procul dubio influxum habuerunt, longe distant ab iis quae nunc penes Historicos rei christianae indagatores merito obtinent» ( 12). 8. Argumentum si~ dictum Praescriptionis.-Antequam Novatores saec. XVI numerum septenarium Sacramentormn infitiarentur, vigebat in Ecclesia firma et universalis, necn<;m et immemorialis fides in dogma existentiae septem sacramentorum Novae Legis. Atqui haec fides uni– versalis argumentum est infallibile veritatis istius doctrinae. Ergo ad– mittendus est numerus septenarius sacramentorum. Atqui numerus septenarius sacramentorum cognosci nequit nisi per Revelationem. Ergo numerus septenarius sacramentorum est objectum divinae revelationis. Et facile omnino probatur minor subsumpta, quia quod septem sint sacramenta nec plura nec pauciora, non potest vi syllogismi de– duci ex alia nempe ,veritate naturali, utpote nullam intrinsecam con– nexionem habens cum ea, a qua possit inferri; sequitur igitur quod septem sint sacramenta, nec plura nec pauciora, et quod haec veritas sit apostolica, seu revelata. ' Prob. majar.: Adducendo multa testimonia historica quae ab adver– sariis nequeunt uno modo in dubium revocari. Ex magisterio Eccles.: Anno 113'9, in vita Sti. Ottonis Episc. Bam– bergensis et Pomeraniae Apostoli, quidam Herbordus · enumerat septem sacramenta in quadam fidelium catechesi (13). Anno 1133 - 1146, Gregorius Episcopus Bergemensis, contra Beren– garium directe declarat sacramenta, «numero adimpleri septenario» (14). Anno 1150, Rolandus in suis Sententiis septem sacramenta explicite designat (15). Anno 1208, Innocentius III, professionem fidei Waldensibus praes– cribit, in qua septem enumerantur sacramenta (16). Anno 1274, Michael Paleologus professionem fidei fecit, in qua di– cebatur: «Tenet etiam et docet .eadem sancta Romana Ecclesia, sep– tem esse ecclesiastica sacramenta, unum scilicet baptismum... » (17). Anno 1439, Concilium Florentinum in Decreto pro Armenis: «Novae Legis septem sunt sacramenta, videlicet Baptismus, confirmatio ... » (18). Nec defuerunt authentica magisterii Ecclesiae documenta; e. g. Constitutiones Synodales Odonis, episcop. Parisiensis, ann. 1197; Con- 1916), 17-33,' 66-88 · 9 (1918), 161-181. Sensus igitur exclusivus hujus canonis ita intell!gi debet' ex ipsa mente Concilii ut non praejudicetur quaestio de unitate aliquorum sacramentorum, e. g. Ordinis et Eucharistiae, quae, etsi videantur plura, sunt tamen· in se unum. (12) DENZINGER, 2039, (13) BOLLAND., t. 1, Jul., pag. 396 sqs. (14) De veritate Corporis Christi. (15) Cfr. PESCH, op, cit., n. 70. (16) DENZINGER, 424. (17) DENZINGER, 465. (18) DENZINGER, 695.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz