BCCCAP00000000000000000000583

DE ESSENTIA MISSAE, th. 12, n. 511-512 281 Quapropter quaestio de essentia sacrificii Missae restringí solet a Theologis ad investigationem illarum actionum quae in superioribus enumE:ratae sunt, excepta communione fidelium; et quaeritur quibus– nam ex illis actionibus, vel cuinam ex illis actionibus fuerit a Christo, sacrificii institutore, annexa, ratio seu essentia sacrificalis. 512. Sententiae theologorum.-Non una, S•ed dtversissiina est theolo;. gorum responsio; paucls verbis sententias proponemus easque breviter postea judicabimus, et tandem illam, quae, tum auctoritate Theologica, tum optimis rationibus nobis fulciri videatur, retinebimus et pro posse nostro defendemils. Prima sententia.- Essentia sacrificii missae reponenda est in prima oblatione panis et vini quae locum habet ante consecrationem, nempe in Offertorio. Haec esset, juxta aliquos Theologos, sententia Scoti et Gabrielis; discipuli tamen Scoti suum Magistrum explicant et dicunt hanc non fuisse mentem Doctoris Subtilis (1)., Secunda sententia.- Essentia sacrificii Missae reponenda est in oblatione hostiae, quae statim post consecrationem peragitur. Ita Eckius, Melchior Cano, aliique paucissimi. Aliqui auctores hanc sententiam Scoto et Gabrieli attribuunt, nescio tamen quo jure, praeci– pue Scoto, qui expresse loqui videtur de oblatione quae fit ante conse– crationem (2). Tertia sententia.-Essenti.a sacrificii Missae reponenda est in conse– cratione utriusque speciei et sumptione celebrantis (3). Haec est sententia Sti. Bellarmini, quam postea De Lugo et Stus. Alphonsus magis ac magis expolierunt; juxta Stum. Bellarminum duo ad ,sacrificium requiruntur: oblatio scilicet victimae, et ejus destructio. Jamvero per consecrationem victima, quae est Christus, non solum fit sub altari praesens, sed etiam aliqualiter Deo offettur; sed in ipsa con– secratione victima non destruitur; quapropter necesse est communio– nem sacerdotfa ad essentiam sacrificii pertinere, quia in ipsa victima actu destruitur. «Quod autem ( communio sacerdotis) sit pars essentialis inde proba– tur, ait Stus. Bellarminus, quia in tata actione Missae, ut mox osten– demus, nulla est alia realis destructio victimae praeter istam» ( 4). Quarta sententia.- Essentia sacrificii Missae reponenda est in frac– tione hostiae ejusque commixtione cum sanguine. Ita Valentia (5). Quinta sententia.-Essentia sacrificii Missae reponenda est in sola consecratione utriusque speciei, in qua non tantum oblatio victimae, sed etiam ejus destructio perfecte reperiuntur. (1) ScoTUS, in IV Sent., disp. 13, q. 2; BIEL, in IV, dist. 13, q. 1, a. 2, dub. 2. (2) MELCHIOR CANO, De locis theol., lib. 12, c. 13, ad. 4. . (3) STUS. BELLARMINUS, De Missa, lib. 5, c. 27; DE LUGO, De Eucharistia, disp. 19, sect. 5; STUS. ALPHONSUS D,s LIGORIO, Theoi. Mor., lib. 6, n. 305·; SOTUS, in IV sent,, dist. 13, a. 4. (4) De Missa, lib. 5, c. 27. (5) VALENTIA, in III, disp. 6, q. 11, parag.. 2.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz