BCCCAP00000000000000000000583

2PO DE SSMA. EUCHARISTIA, th. 12, n. 509'-511 ART. I De illa actione Missae in qua reponi debeat essentia sacrif'icii. TBESIS 12.ª: Essentia sacrificii Missae in sola consecratione utriusque spe– ciei reponenda est; communio autem sacerdotis sub utraque specie ad integritatem sacrificii pertinet. 509. Connexio materiae.-Jam in superioribus dictum fuit sacrifi– cium Missae nihil aliud esse ex voluntate Christi sic intendentis nisi representationem et renovationem sacrifii Crucis, eo quod in Missa idem sit offerens principalis, nempe Christus, eademque etiam hostia seu victima, ipsemet etiam Christus; dictum etiam fuit in superioribus ra– tionem offerendi, seu formam sacrificii, non esse in Missa et in Cruce eamdem; nam dum in Cruce Christus sese cruente obtulit, in Missa non– nisi incruente; si igitur Missa est verum ac proprie dictum sacrificium, non potest ei deesse actio essentialis sacrificalis, licet incruenta, in qua repraesentatio sacrificii Crucis habeatur. 510. Status quaestionis.-Ab ohmibus notuin supponitur quod sacri– ficium Missae multis actionibus constet, inter quas hae possunt enume– rari tamquam praecipuae: l.ª) Offertorium, in quo oblatio fit panis et vini in ordine ad ma– nifestationem nostrae ctevotionis et interni sacrificii. 2.ª) Consecratio utriusque speciei. 3.ª) Oblatio hostiae jam consecratae statim post ejusdem consecra- tionem: «Unde et memores .... offerimus praeclarae Majestati tuae ... > 4.ª) Fractio hostiae, ejusque commixtio cum vino. 5.•) Communio sacerdotis sub utraque specie. 6.•) Communio populi christiani sub una vel sub utraque specie. Quaeritur proinde in quanam istarum actionum inveniatur essentia sacrificii Eucharistici, in qua et notio sacrificii verificetur. 511. Sententiae statim rejiciendae.-1. 0 ) Necesse non est dicere es– sentiam sacrificii eucharistici non inveniri, neque in orationibus et precibus quae Offertorio praecedunt, neque in orationibus quae Com– munionem consequuntur; ·ratio est clara et omnino obvia; constat enim quod istae actiones, sive preces, nihil aliud sint quam caeremoniae ri– tuales, quae non apud omnes eodem modo recitantur, neque ita sunt necessariae ut omitti quacumque rationabili causa non possint. · 2. 0 ) Quod essentia sacrificii eucharistici non inveniatur in commu– nione fidelium facile etiam probatur ex eo quod non semper nec in omni Missa fideles ad Sacram Synaxim accedant, et tamen Missa est verum sacrificium. Praeterea participatio fidelium in sacrificio per sacram communio– nem supponit sacrificium jam peractum.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz