BCCCAP00000000000000000000583
DE ESSENTIA MISSAE, th. 12, n. 507-508 279 b) In Coena Christus erat solus et visibilis offerens et sacerdos; non vero in Missa. c) · In Coena, Christus, apud nos degens, sacrificium obtulit quo vere merebatur et satisfaciebat. In Missa Christus, nec de novo mere– tur, nec satisfacit, sed tantum applicat merita jam acquisita. d) In Coena Christus sacrificium obtulit repraesentativum sacrifi– cii Crucis futuri; in Missa sacrificium offert repraesentativum sacrificii Crucis jam praeteriti. · e) Sacriftcium Coenae non fuit . imago alterius sacrificii incruenti, sed ejus exemplar; sacrific!um vero Missae est vera imago et renova– Uo incruenti sacrificii in Coena peracti. 508. ' 4, 0 ) De principali offerente Missae.--Christus est principalis ,offerens Missae, Dicitur principalis, quia non unicus. Scimus enim ades– se in Ecclesia Christi veros sacerdotes quorum munus essentiale con– sistat in offerendo sacrificio; dicit Conc. Tridentinum: «Aposto lis eorum– que successoribus in sacerdotio potestatem traditam (esse) consecran– di, offerendi et ministrandi corpus et sanguinem e1us, necnon et pee– cata dimittendi et retinendi» (9), eamdemque potestatem collatam fuis– se presbyteris (10). Christus igitur est principalis offerens, sacerdotes vero causae ministeriales. Haec doctrina apparet in Epístola ad Heb.: «Et alii quidem plures Jacti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohiberentur permanere; hic autem, eo quad maneat in aeternum, sempiternum habet sacerdo– tium.. . » .(11), ubi Stus. Paulus loquitur de essentiali differentia inter Vetus et Novum Testamentum, eo quod in Veteri Lege plures erant ne– cessarii sacerdotes, dum e contra in Nova unicus sufficiat sacerdos Christus; consequens igitur est quod si in Nova Lege· detur aliquod sa– crificium, nón ab alio nisi a Christo debeat offerri. Christus proinde est principalis offerens in Missa. Et revera, si Missa nihil aliud est nisi renovatio sacrificii Crucis, ne– . cesse est quod ii;>semet Christus offerat Missae sacrificium; secus non esset vera renovatio illius. Caeterum Conc. Tridentinum expresse dicit: «Idem (est)' nunc offe– rens sacerdotum ministerio, qui Seipsum tune in Cruce obtulit» _(12). Quomodo autem fiat, non una· est theologorum sententia. Aliqui dicunt. Christum sacrificium Missae offerre in quantum illud instituit et in quantum haec Christi institutio suo influxu perdurat; ita Scotus, Vasquez, D'Alés, De la Taille, etc..03). Alii, e contra, tenent Christum actualiter offerre sacrificium, in quantum actu vult et intendit omnia sacrificia Missae quae in terra celebrantur; sic majar theologorum pars (14). (9) (10) (11) (12) (13) {14) DENZINGER, 957. DENZINGER, 961. Ad Hebr., 7, 23-27. DENZINGER, 940. D'ALES De sanotissima Euoharistia, th. 5; DE LA TAILLE, Mysterium fidei, eluc. 23; cfr. LAMPEN, De Christo non aatualiter sed virtualiter offerente in Missa, in Ant. 17 (1942), 253-268. Cfr. LEPIN, L'idée du saorifioe de la Messe ..., p. 2, c. 6, a. 2, par. 4; GARRI– GOU-LAGRANGE, An Christits non solum virtualiter sed aotualiter offerat Missas quae quotidie oelebrantur, in Ang., 19 (1942), 105-118; SThS., De · SS. Euaharistia, n. 182-183.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz