BCCCAP00000000000000000000583
278 DE SSMA. EUCHARISTIA, th. 12, n. 505-507 5. 0 ) In Cruce solutum est pretium nostrae Redemptionis; in Missa pretium non solvitur, sed merita jam acquisita applicantur. 6. 0 ) Sacrificium Crucis pro omnibus oblatum est a Christo; sacrifi– cium vero Missae non pro omnibus, sed pro aliquibus tantum offertur. 506. 2. 0 ) Sacrificimn Missae estne substantialiter idem ac sacrifi– cium Crucis?-Ex eo quod inter sacrificium Crucis et Missae adsint dis– crepantiae non spernendae, ut supra dictum est, quaeritur inter theo– logos utrum discrepantiae sint adeo essentiales ut sacrificium Crucis specifice differat a sacrificio Missae. Sententiae: a) Sunt qui affirment, quia res specificantur per formam, et nemo est qui non videat formam utriusque sacrificii esse diversam, · maxime si attendat ad ritum sacrificalem, cruentum in Cruce, incruen– tum in Missa, et quidem secundum ordinem Melchisedech. «ldem ille Christus-ait Conc. Tridentinum-continetur et incruente immolatur, qui in ara Crucis semel Seipsum cruente obtulit» (6). Unde, etsi ratione viétimae quae offertur et ratione offerentis, qui est ipse– met Christus, essentialis unitas adsit inter utrumque sacrificium, Mis– sae scilicet et Crucis, essentialis quoque differentia inter ipsa adest ratione formae, id est, ratione offerendi, cruenta videlicet in Cruce, in– cruenta vero in Missa. b) Sunt qui negent, quia eadem elementa in utroque inveniuntur: sacerdos, victima, immolatio; quare Concilium Tridentinum ait: «Unum et idem sacrificium esse fatemur et haberi debet» _(7). . Nostris in diebus P. De la Taille, S. J., eo usque affirmavit identita– tem inter utrumque ut non solum identitatem substantialem, sed etiam numericam, contendat. Coeha enim et Crux essent partes constitutivae unius numera sacrificii, quatenus oblatio locum haberet in Coena, im– molatio vero in Cruce. Sacrificium Missae idem est ac sacrificium Crucis, ratione hostiae quae offertur, cum hac sola differentia: in Coena hostia offerebatur immolanda, in Missa vero offertur jam immolata. 507. 3.°) De habitudine sacrificii Missae ad sacrificium Coenae.– De hac re nullum dubium: sacrificium Missae est substantialiter idem ac sacrificium Ultimae Coenae, etsi accidentaliter differant ínter se. Substantialiter idem, nam Christus «in Coena novissima... sacerdo– tem secundum a,rdinem Melchisedech se in aeternum constitutum de– clarans, corpus et sanguinem suum sub speciebus panis et vini Deo Pa– tri obtulit..., ac, sub earumdem rerum symbolis Apostolis quos tune Novi Testamenti sacerdotes constituebat..., eorumque in sacerdotio suc– cessorib.us, ut offerrent, praecepit per haec verba: «Hoc facite in meam commemoratia<nem» (8): In utroque igitur sacrificio idem principalis offerens, eadem victima, eadem ratio offerendi, nempe sub speciebus panis et vini, eadem in– cruenta immolatio. Hinc sacrificium Missae est ipsum sacrificium Coenae substantiali– ter idem. Accidentaliter differunt: a) In Coena cnristus adhuc erat mortalis, non vero in Missa. (6) DENZINGER, 940. (7) P. 2, n. 82. (8) DENZINGER, 938.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz