BCCCAP00000000000000000000583
DE ESSENTIA MISSAE, th. 12, n. 505 277 505. 1. 0 ) De habitudine Missae ad Crucem.-a) Sacrificium Missae est vera et realis commemoratio Sacrificii Ci::ucis, non tantum quia ho– mines, sacrificium hoc celebrando, pa¡¡sionem et mortero Domini in me– moriam revocamus, sed etiam, et .praecipue, quia Christus in Coena no– vissima sacrificium hoc visibile instituit ut «cruentum illud, semel in cruce peragendum, repraesentaretur, ejusque memoria in finem usque saeculi vermaneret» (1). Et hoc probatur faene tum ex verbis: «Hoc facite in meam comme– morationem» (2), tum ex verbis Pauli: «Quotiescumque enim mandu– cabitis panem hunc· et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabi– tis» (3). Jamvero haec relatio tam intima est sacrificio Missae, ut sine illa. Missa non esset illud ipsum sacrificium quod Christus instituit. Tenendum igitur est sacrificium Missae non esse simplicem comme•– morationem Crucis nec nudam repraesentationem illius sacrificii, sed veram et mirabilem ipsius renovationem, nam, juxta Leonem XIII, sa– . crificium Missae «mortis Ipsius non inanis quaedam nudaque comme– moratio, sed vera et mirabilis, quamquam incruenta et mystica, reno– vatio est» (4). Nec aliter Pius XII: «Augustum igitur altaris sacrificium non mera est ac simplex Jesu Christi cruciatuum ac ma,rtis cómmemoratio, sed vera ac propria sacrificatio, qua quidem per incruentam immolationem Summus Sacerdos id egit, quod jam in Cruce· fecit, Semetipsum aeter– no Patri hostiam offerens acceptissimam» (5). Nec mirari nos oportet, nam cum Christus sacrificium eucharisti– cum instituit, expresse aliquid voluit facere quo sacrificium, ab Ipso in Coena oblatum, reproduceretur; sed sacrificium in Coena oblatum per mysticam sanguinis effusionem, essentialem habebat relationem ad ef– fusionem realiter faciendam in Cruce. Ergo Missae sacrificium debet esse vera et realis, etsi mystica, renovatio sacrificii in Cruce peracti. b) Nihilorp.inus adsunt ínter ipsa sacrificia Missae et Crucis conve– nientiae et discrepantiae: Conveniunt, in eo quod in utroque sacrificio una eademque est hostia (Ghristus), idem sacerdos principalis (Christus), iidemque· effectus. Differunt in eo quod: 1. 0 ) .Sacrificium Crucis fuit cruentum, Missa vero est sacrificium incruentum. 2: 0 Sacrificium Crucis semel peractum est; Missae vero, usque in finem mundi .erit offerendum. 3. 0 ) In. sacrificio Crucis solus Christus fuit sacerdos passibilis e.t mortalis, seipsum visibiliter offerens; dum in sacrificio Missae Christus, impassibilis et immortalis, et quidem sub specie aliena, sese offert; et hamo rite ordinatus támquam minister et sacerdos, personam Christi gerens, offerat sacrificium; immo et ipsi fideles sacriflcium Missae offe– runt, etsi mediate tantum. 4. 0 ) In Cruce Christus seipsum solum obtulit; ipse ,enim solus erat res oblata; in sacrificio Missae offertur totum ejus corpus mysticum, cujus ipse est caput, et fideles sunt membra. ( 1) DENZINGER, 938. (2) Le., 22, 19·; I ad Cor., 11, 24. (3) I aa Cor., 11, 26. (4) Encycl. Mirae cdritatis, ASS, 3.4 (1901-1902), 653. (5) Encycl. Mediator Dei, AAS, 39 (1947), 548. ! 1 1 • 1 1
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz