BCCCAP00000000000000000000583
276 DE SSMA. EUCHARISTIA, th. 11, n. 503-504 sanctificatos, eo quod in ratione causae universalis omnia acquisivit ad salutem ho– minum procu:randam. At redemptio Christi non fuit omnibus et singulis immediate applicata, sed opor– tet eam unicuique applicari per sacrificium Missae. Paucis igitur verbis: sacrificium Missae non celebratur a nobis quasi sacrificium Ohristi fuerit insufficiens, sed qua applicativum tantum meritorum Christi una obla– tione acquisitorum. 2.o) Placet etiam in praesenti aliam solutionem afferre, et quidem magni pon– deris contra Protestantes; ex praecedenti argumento volunt concludere Protestantes ad negationem rationis sacrificalis Missae, ac proinde ad negationem cujuslibet sa– crtficii proprie dicti in Novo Testamento; at quaero: potestne dari aliqua religio, in qua non sit sacrificium, si non propitiatorium, at saltem Zatreuticum, quo homines debito honore D_eum prosequantur?... Esto igitur quod a sacrificio Missae removeri debeat character propitiatorius ; an forsitan et Zatreuticus poterit removeri quin re– ligio Christi, omnium perfectissima, privetur ab actu perfectissimo cultus humani– ta,tis?:.. Objectio 2.ª: Iteratio sacrificiorum arguit inefficaciam et defeétum ipsorum in or– dine ad finem propter quem oiferuntur; si igitur Missa est sacrificium proprie dic– tum, sequitur necessario quod sacrificium Christi in Cruce inefficax fuerit et insuf– ficiens. Jamvero hoc nullatenus admitti potest. Ergo... Respondeo: Apostolus Paulus, ex eo quod in Vetere Testamento sacrificia itera– bantur, concludit ad eorum inefficaciam et defectum; at id debet caute intelligi, ne fallaci adversario fallacem permittamus eruere conclusionem; nam Apostolus Paulus considerat sacrificia Veteris Testamenti, eaque existimat inefficacia et in– sufficientia in ordine ad remissionem culpae et ablationem· poenae eo quod sanguis animalium non valeret pro peccato condignam reddere satisfactionem; quapropter sacrificia vetera debebant semper iterari; sed Apostolus ea non aestimabat ineffica– cia quatenus erant latreutica, delativa debiti honoris ad Deum. Nunc autem, si sacrificia Veteris Testamenti poterant et debebant iterari ad cul– . tum Deo exhibendum latreuticum, quanto magis repetí debebit in Novo Testamento sacrificium nostrum Missae ad eumdem honorem Deo exhibendum?... CAPUT II DE ESSENTIA SACRIFICII MISSAE 504. Connexio materiae.-Jam accedere oportet ad quaestionerri om– nium difficillimam, quae est de essentia sacrificii Missae; in cujus so– lutione non parum insudarunt Theologi cujusque aetatis; nec mirum, nam in ea applicatio fieri debeat notionis sacrificii in genere, quam, uti vidimus, non omnes eamdem retinent; nostrum erit omnium Theologo– rum sententias fideliter tradere, illamque propugnare quae, tum rationi, tum catholicae doctrinae, melius accommodari videatur. Duae quaestiones in praesenti capite agitantur, quarum prima agit de illa actione Missae in qua essentia sacrificii reponi debeat; secunda vero, de modo quo illa actio, in qua essentia · sacrificii sit reponenda, verificet rationem sacrificalem. Antequam tamen ad istius duplicis quaestionis expositionem venia– mus, aliqua maximi momenti doctrinae· catholicae puncta fundamen– talissima praemittenda sunt, utpote ad ea quae dicenda sunt maxime conducentia; agendum nobis est in praesenti: a) de habitudine Missae ad sacrificium Crucis et Coenae, et b) de principali offerente in Missa,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz