BCCCAP00000000000000000000583
DE SACRIFICIO MISSAE, th. 11, n, 501-503 275 místicos asinas nihil habere quod producant nisi multitudinem hominum et usum antiquum. Ego adversus dicta Patrum, hominum, Angelorv:m, daemonum, pano, non antiquum usum, non multitudinem hominum, sed unius majestatis aeternae verbum, Evangelium ... ; hic sto; hic redeo, hic maneo, hic gloriar, hic triUmpho, hic insulto Papistis, Thomistis, Henricistis, Sophistis et omnibus portis inferni» ( 43). Et alibi: «Hic non moramur, si clamitent Papistae: Ecclesia, Ecclesia, Patres, Patres; quia, ut dixi, hominum dicta aut jacta nihil in tam magnis causis curamus» ( 44). Nec aliter Calvinus: «Pestilentissimo errare Satan ·totum pene orbem obcoe.cavit ut crederet Missam sacrificium et oblationem esse ad impe– trandam remissionem peccatorum» ( 45). Ex Liturgiis.-Existentia sacrificii Misae probatur ex libris liturgicis, qui omnes nobis referunt Missam ut proprie dictum sacrificium. Sic Liturgia Hierosolymitana, Chaldaeorum, Romana, Mediolanensis, quo– rum documenta inutile erit transferre. 502. Argumentum ex ratione theologica.-Oum juxta superius dicta sacrificium sit primarium officium cujuslibet creaturae respectu Dei, impossibile ·statim apparet aliquam religionem adesse quae sacrificium non habeat ad cultum Dei externum, publicµm et solemnem; unum igi– tur de duobus dici debet: aut quod in Ecclesia Christi non sit vera reli– gio, aut quod ín ea verum ac proprie dictum sacrificium reperiatur; consequens proinde est quod in vera Christi religione tale sacrificium inveniatur. Aliis verbis: Sacrificium proprie dictum est de jure naturae, seu in ipsa nostra natura fundatum. Sed religío Christi quam maxime est nostrae naturae conveniens ejusque exigentiis plane satisfaciens. Ergo in Christi religione adesse debet sacrificium, quod nonnisi in Missa es.t inveniri. Praeterea, Novum Testamentum est consummatio et perfectio Veteris Testamenti. Jamvero in Vetere adfuere sacrificia ad praeflgurandum sacriflcium Christi venturum, a quo omnia bona sperabantur futura. Ergo et sacriflcium adsit necesse est in Novo Testamento ad rememo– randum sacriflcium quod jam fuit, et a quo omnia nobis jam descendunt. 503. Objectio 1.a: Juxta Stum. Paulum Christus una oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos (46); quapropter necesse non habet quotidie pro ipsis sacrificare. Ergo non adest sacrificium aliud praeter sacrificium cruentum in Cruce. Respondeo: 1.o) Dist. major.: Una oblatione consummavit sanctificatos; quatenus omnia meruit quae ad nostram salutem requiruntur, concedo;. quatenus omnia actu applicavit unicuique sanctificatorum, nego. Et revera sactificium Crucis ita fuit completum in ordine meriti et obfectivae sa– tisfactionis ut nec saepius offerri, nec aliud instituí debeat, quo ·redemptio compleatur aut quomodocumque augeatur; hoc igitur sensl). Christus una oblatione consummavit (43) Contra Regem Angliae. (44) Apud LAHOUSSE, op. cit., th, 39, nota 1, a. (45) Inst., lib. 4, c. 18, n. l. (46) Ad Hebr., 10, 14.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz