BCCCAP00000000000000000000583

274 DE SSMA. EUCHARISTIA, th. 11, n. 401 Argumentum Praesciriptionis.-Eodem modo evolvitur, mutatis mu– tandis, ac illud quod expositum fuit ubi de praesentia reali Christi in SSma. Eucharistia, th. 1, de Eucharistia ut mysterio, num. 353. Aliqua Patrum documenta.-«Die autem dominica convenientes fran– gite panem et gratias agite, postquam delicta vestra confessi estis, ut sit mundum sacrificium vestrum» (39). In quo textu Eucharistia vocatur sacrificium proprie dictum, nam verbum graecum (cisia) denotat semper victimam proprie dictam; adde quod eadem verba Malachiae afferat, in quibus agitur de sacrificio stricte dicto. b) Stus. lgnatius: «Studeatis igitur una Eucharistia uti; una est– enim caro Domini nostri Jesu Christi et unus calix in unitatem San– guiriis ipsius, unum altare (cisiasterion), sicut episcopus cum presbyte-– ris et diaconis... ( 40). In hoc loco Stus. Martyr sat clare innuit se habere Eucharistiam pro vero et proprie dicto sacrificio Corporis et Sanguinis Christi. c) Stus. Justinus panem Eucharistiae opponit sacrificiis Veteris Tes– tamenti; jamvero haec sacrificia Deus reprobat, et eorum loco praecipit sacrificium in pane et vino. Quod autem hoc sit sacrificium proprie dic– tum, ex ipsa oppositione eruitur et ex verbis adhibitis, quae indolem habent sacrificalem: - «Hinc, ait, de sacrificiis, quae tune a vobis offerebantur, sic Deus, ut jam dixi, per Malachiam unum ex duodecim, loquitur: Non est voluntas: mea in vobis ... De iis autem quae in _omni loco a nobis gentibus offerun– tur ei, sacrificiis, hoc est, de pane Eucharistiae et de calice similiter– Eucharistiae, jam tune praedicit, illud etiam addens, nomen suum a, nobis glorificari, a vobis autem profanari» ( 41). d) Stus. Cyprianus dicit Christum esse summum Dei sacerdotem: «Summus sacerdos Dei Patris, et sacrificium Patri se ipsum obtulit, et– hoc fieri in sui commemorationem praecepit» ( 42). Nec aliter Clemens Alexandrinus, Orígenes, Tertullianus, quorum tes– timonia cfr. apud De Groot, pag. 109-112. Patres posterioris aetatis, ut Cyrillus Hierosol., Gregorius Nyssenus,_ Joannes Chrysostomus, Augustinus, etc., verbis tam claris atque pers– picuis doctrinam de sacrificio proprie dicto nobis tradunt, ut nullum dubium rationabile relinquatur. Ut tandem denique finem imponamus huic argumento patrístico~ sufficiat adducere testimonium Lutheri, totam retro Traditionem sibi_ contrariam agnoscentis: «Dicta Patrum inducit Rex (Eduardus VII, Angliae, qui veritatem sacrificii propugnabat) pro sacrificio statuendo et ridet meam stulti– tiam, quod solus velim sapere pro omnibus... Hoc est quod dixi Tho- (39) DIDACHE, 14; Journel, 8. (4-0) Ad Philadelph., 4, PG. 5, 700. (41) Dialog. cóntr. Thryphon., n. 41; PG, 6, 563; Journel, 135. (42) Epist. 63, n. 14; Journel, 584,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz