BCCCAP00000000000000000000583
DE 6ACRIFICIO MISSAE, th. 11, n. 500-501 273 enim sangmms erat futura; quomodo igitur ponitur hoc participium ad id Signifi.– «:andum? Nisi supponas Evangelistam valde improprie locutum fuisse, non potest tuam sententiam retinere. At secundo potest urgeri, quod sanguis Christi fundendus dicatur prout in calice contentus; jamvero. sanguis Christi in Cruce effundendus non erat prout in calice rontentus. Istae duae rationes simul sumptae .sunt omnino cogentes. Objectio 4.ª: Si res ita se habent, dicendum est quod in Missa Latinorum aliquid essentiale omissum fuerit aut mutatum, quandoquidem effusio. sanguinis praedicetur non de praesenti, sed de futuro; consequens igitur est Latinos non conficere verum sacrifi.cium, aut si verum sacrificium conficiant, deducitur expressionem de praesenti aut de futuro nullius esse momenti. Respondeo objicientem magnam habere confusionem idearum inter ea quae re– quiruntur ad sacrificium conficiendum et ea quae rationem sacrificii exhibent; ut :sacrifi.cium conficiattir, requiritur et sufficit valida consecratio, qua Christus fit prae-– isens sub speciebus panis et vini, et quidem quantum ad habitum externum, itá ut sub specie panis solum Corpus, sub specie vero vini solus sanguis inveniatur; et hoc perfecte obtinetur per verba Consecrationis prout habetur in Missa Latinorum. Aliud certe dicendum est de ipsis verbis quatenus rationem exhibent sacrifieii prout lnic et nunc celebratur; melius id obtineretur si participium esset in praesenti quam tn futuro ; at, uti cohstat, id nihil facit relate ad confectionem sacrificii. · 501. Ex Patribus.-Nemo non videt quanti niomenti sit in re prae– senti quid dicat Traditio scire, quandoquidem sacrificium tam intime sit conjunctum cum religione ut unum sine alía nequaquam concipi queat; hinc Protestantes totis viribus incumbunt in hujus reí investi– gatione, id unum prosequentes ut tota doctrina catholica praeceps ruat; at tanta est testimoniorum claritas, ut denique tandem cogantur et ipsi nobiscum sentire. Sic Kemnitius scripsit: «Negari non potest Veteres quando loquuntur de celebratione Coenae Dominicae, usurpare vocabula sacrificii, immo– lati9nis, oblationis, victimae; ítem uti verbis o/ferre, sacrificare, immo– lare» (36). Sic etiam Grabius: «Certum est lrenaeum et omnes, quorum scripta habemús, Patres, Apostolis sive coaevos sive proxime succedentes, sacram Eucharistiam pro Novae Legis sacrificio habuisse» (37). Sic etiam Lutherus: «Missa creditur passim esse sacrificium, quod offertur Deo: Accedunt his dicta Sanctorum Patrum, tot exempla tan– tusque usus per orbem constanter observatus» (38). Attamen Protestantes contra totam retro Traditionem volunt aliter iinterpretari sensum christianum, et dicunt, duce Harnack, primitivos christianos non aliud sacrificium agnovisse praeter sacrificium adoratio– nis et gratiarum actionis, saltem usque ad Sti. Cypriani tempora. Contra ipsos igitur proponimus argumentum praescriptionis et aliqua Sanctorum Patrum testimonia. Qui plura desideret, adeat Franzelin, op. cit., pag. 339, vel De la Taille, op. cit., pag. 207, aut Bellarminum, Hb. 5 et 6, De Eucharistia, aut denique Petavium, De Incarnatione, Hb. 12, c. 12-14. (36) KEMNITlUS (1522-1589). (37) Adnotationes ad S. Irenaeuni, lib. 4, c. 32. (38) De captivitate babyZ, eoci., c. 1, MAN, THEOL. DOGM.-IV.-19
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz