BCCCAP00000000000000000000583

:272 DE SSMA. EUCHARISTIA, th. 11, n. 500 Jamvero relate ad ipsam significationem sacrificalem effusio mystica reali aequi– pollet, cum indifferens sit ad rationem sacrificii victiman uno vel alio modo coram Deo sistere; nunc autem, sanguis Christi sub specie vini manifestatus ut contentus, ·aliquo modo effusionem indicat, quatenus a corpore separatur (27). Objectio 2.ª: Ut verba Institutionis aliquid valeant ad probandam veritatem sacri– ficii Missae, necesse est ut significent Corpus Christi tradi de praesenti in sacrifi– cium; similiter, ut significet sanguinem Christi effundi de praesenti. Atqui hoc non significant, sed potius significant Corpus Christi tradendum et sanguinem fundendum de futuro. Ergo nihil valen t... Et faene probatur minar hujus objectionis eo qúod textus evangelici omnia de futuro demonstrent: «qui pro vobis funiietur» (28) ; «qui pro multis effundetur» (29) : t<qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum» (30); «Hoc est Corpus meum, quod pro vobis tradetur» ' (31). Respondeo : Dist. minar. : Si verba sumantur prout sunt in Vulgata, concedo; prout sunt in textu originali, quem nos sequimur in argumentatione, nego. Et revera textus originalis omnia participia habet de praesenti. Instant: Si ita res se habet, editio Vulgata invenitur mendosa in re dogmatica. 'Sed haec conclusio est contra Concilium Tridentinum (32). Ergo. Respondeo : Dist. majar. : Invenitur mendosa quatenus positive discordat a tex– tu originali, nego; quatenus non reddit totam vim quae est in textu originali, con– cedo. In effusione sacramentali est intima rélatio ad sacrificium cruentum Crucis, eaque indicata fuit tum a Salvatore, Coenam celebrante, tum ab Apostolo Paulo, .mys– terium institutionis eucharisticae declarante. Qua pasito, duo possunt in sacrificio eu– charistico considerari: oblatio scilicet de praesenti, et relatio ad oblationem Crucis. Nunc autem, textus graecus in recto hanc oblationem sacrificalem de praesenti enuntiat, in obliquo autem relationem istius sacrificii ad sacrificium cruentum Cru– ,cis; textus, e contra, Vulgatus enuntiat in recto hanc relationem, in obliquo vero -0blationem sacrificalem; quapropter textus Vulgatus, etsi nihil habeat quod a textu graeco sit positive difforme, aut quod in ipso non contineatur, non tamen reddit totam vim textus primitivi; in qua nullum adest inconveniens; eo quod Tridentina definitio nolit Vulgatae tantam attribuere conformitatem ut ad textus originales recursus prohibeatur (33). Objectio 3.ª: Argumentum fere praeCipuum a Catholicis adhibitum ut probetur veritas sacrificii Missae in eo est quod apud Lucam participium «ekjinomenon» re– feratur ad calicem, de qua metonymice dicitur quod effunditur. Jamvero hoc nec ·est concedendum, neque ab aliquibus Catholicis conceditur, eo quod participium illud referri videatur ad «to aimati». Ergo ruit :t'undamentum probationis (34). Respondeo: Lo) Sunt utique aliqui Catholici, inter quos adest ipse Knabenbauer, qui hoc admittunt ; attamen ipsi non negant in verbis Institutionis inveniri argu– mentum apodicticum pro nostra thesi. Praeterea confiteri etiam coguntur constructionem grammaticalem ab ipsis pro– pugnatam evadere valde duram et difficilem (35). 2. 0 ) Sed praefatae interpretationi obstat imprimís ipsum participium praesens, quod, attento usu linguae graecae, nullatenus habere solet sensui:n Juturum; effusio (27) (28) (29) (30) (31) (32) (33) (34) {35) Cfr. FRANZELIN, op., cit., pag. 359. Le., 22, 20. Me., 14, 24. Mt., 26, 28. I Cor., 11, 24. DENZINGER, 785. Cfr. PESCH, op. cit., n. 872. KNABENBAUER, in h. l., pag. 574-575; LAGRANGE, Evangile selon s. Luc., pag. 545 · sensus igitur istius interpretationis huc rediret : «Hic calix est Novum 'Í'estamentum in meo sanguine, qui effundltur»; evldens enim est quod in hac interpretatione periret hoc speciale argumentum. Cfr. DE LA TAILLE, Mysterium fidei, pag. 37, in nota.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz